BCCCAP00000000000000000001616
246 ISIDORUS DE VILLAPADIERNA H. A. van Munster, Kosmos o/ chaos oftewel: is de /les hal/ leeg o/ hal/ vol?; S. Verhey, Ontgifting van het kwaad naar het voorbeeld van Franciscus. Sequebatur discussio moderante Th. Zweerman. Institutio "Katholische Erwachsenenbildung" urbis Basel seminarium historiae Ordinum dicavit huic argumento: Kloster in Base!. Die Franziskaner. Praemissa, die 24 octobris, praelectione F. Egger, Die Kloster im mittelalterli– chen Base!, sequebantur hae acroases seu lectiones: die 8 novembris: D. Rippmann, Die Anfiinge des Bar/üsserklosters in Base!; die 16, O. Schmucki, Was wollte Franziskus eigentlich?; die 17, idem, Seminar zu den Texten des hl. Franz; die 3 decembris, D. Rippmann, Führung durch die Barfüsserkirche, seu visitatio ecclesiae veteris conventus Minorum urbis. Apud lnstitutum Culturae Franciscanae, quod sedem habet in conventu sodalium conventualium urbis Lodz-Lagiewniki, die 19 novembris habeba– tur symposium oecologiae, cuius thema fuit protectio seu tutela naturae circumfusae ut humanitas digne vivere pergat. Relatores doctrinam Ecclesiae necnon problemata moralia quaestionis fuse enucleaverunt. Occasione II centenarii a prima evulgatione operis l. Kant, Kritik der praktischen Vernunft, Facultas Philosophica Pontificii Athenaei Antoniani O.F.M. Urbis diebus 23-25 novembris conventum studiorum adunavit, in quo rettulerunt: T. Di Stefano, A. Rizzacasa, V. Stella, A. Wilder, M. A. Raschini, P. Prini, J. A. Merino, O. Todisco. Acta nuper edita sunt in Anton. 64 (1989) 5-195. Institutum Superius Theologiae et Philosophiae (seu Centrum Sevres) Societatis lesu in urbe Paris in programmate lectionum pro annis 1987-88 proponebat: Th. Farnham Léonard, Lecture de l"'Itinerarium mentis in Deum" de S. Bonaventure; pro anno 1988-89, L. Mathieu, L'anthropologie théologi– que de S. Bonaventure: l'homme-image de Dieu. 111. INSTITUTA CULTURALIA, EDITIONES, ARS Incepto provinciae Picenae O.F.M.Cap. die 20 februarii inauguratum est in urbe Ancona Centrum Culturale Franciscanum, cuius propositum est culturam franciscanam promovere cursibus a viris peritis tradendis. Primus huiusmodi cursus incipiebat die 5 martii lectione de scriptis S. Francisci a C. Urbanelli dictata, cuique statutis diebus sequebantur aliae lectiones de Fontíbus franciscanis. Cathedra Franciscana Romana Pontificii Athenaeí Antoniani O.F.M. cy– clum acroasium, die 28 februarii inceptum, statutis diebus mensium martii, apri– lis et maii persolvít. Programma acroasium vide in Acta O.F.M. 107 (1988) 343s.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz