BCCCAP00000000000000000001616

CHRONICA AN. 1988 243 In urbe Assisi diebus 6-12 augusti agebatur dialogus oecumenicus pro iustitia, pace et tutela creationis, incepto commissionum franciscanarum pro Iustitia et Pace, motus europaei "Church and Peace" aliarumque similium institutionum. Documentum finale, spiritu franciscano pervasum, vide in Fidelis (Luzern) 76 (1989) 3-16 (germanice, gallice et italice). Apud "Santa Clara" Universitatem in urbe Santa Clara (California) consociatio Catholica Bíblica Americana suam LI generalem adunationem celebravit. Piures studiosi viri, rei biblicae periti, ínter quos Fratres Minores L. H. Hoppe, D. M. Bossman, R. Karris et A. A. Di Leila, tam in sessioni– bus generalibus quam in seminariis, sollerter adlaboraverunt ac disseruerunt. Cf. Cath. Bibl. Quarterly 50 (1988) 664-671. In sanctuario de Verna (Arezzo), patrocinio Pontificii Athenaei Anto– niani Urbis, diebus 21-27 augusti habitus est VI cursus spiritualitatis franci– scanae, referentibus M. Adinolfi, T. Matura et A. Perugini. A die 30 augusti ad 2 septembris agebatur in Schwaz (Tirol) XXIX adunatio seu sessio Academiae Franciscanae quae sedem habet in urbe Mün– ster. Thema hcíc fuit: Evangelium und Welt. Wie braucht das Evangelium die Welt und wie braucht die Welt das Evangelium? Rettulerunt: T. Neufeld, Menschsein auf Erden. Ein Erfahrungsbericht zu Frieden, Gerechtigkeit und Be– wahrung der Schopfung; A. Rotzetter, Franz von Assisi. Verleiblichung des Glaubens. Inszenierung des Lebens und Rituale; Th. Zweerman, Das Buch der Schopfung bei Bonaventura; F. Gradi, Alttestamentlicher Schopfungsglaube und seine Konsequenz für die Beziehung zwischen Menschen und Natur; H.-J. Klauck, In der Welt - aus der Welt (1 ]oh. 2, 15-17). Beobachtungen zur Ambivalenz des johanneischen Kosmosbegriffes; B. Langemeyer, Schopfung ~ Gabe und Aufgabe. Die Funktion des Laien - Consecratio mundi; D. Wieder– kehr, Realitiitsbewiiltigung und Realitiitsveriinderung. Poetische Phantasie und politisches Handeln; O. Noggler, Evangelium und Kultur. Die Frage der Inkul– turation. Cf. Franc. Leven 72 (1989) 39. Apud "Villa Toval" in Passo della Mendola (Trento), diebus 4-10 sep– tembris, habita est XII hebdomada spiritualitatis franciscanae, cura Studii Theologici S. Bernardini Fratrum Minorum urbis Verona. Argumentum erat: Maria nella riflessione cristiana e nella spiritualita francescana. Lectiones tradi– derunt R. Giraldo, T. Valdman, C. Del Zotto et L. De Candido. Incepto Instituti Historici Italo-Germanici urbis Trento, diebus 5-9 sep– tembris acta est XXVIII hebdomada studii, et quidem de argumento: L 'atte– sa della fine dei tempi nel Medioevo. Disseruerunt D. Berg, M. C. De Mat– teis, J. Fried, E. Pásztor, A. Patschovsky, R. Rusconi, K.-V. Selge et C. Vasoli, sed nescimus títulos relationum quae ad historiam franciscanam spec– tabant.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz