BCCCAP00000000000000000001604

LA FILOSOFIA MODERNA Y LOS CAPUCHINOS 397 causa, ita tamen ut dum negotium aliquod in civitate, villave pertractare habeat, speciali, ut caeteri Fratres, a Guardiano petenda, indigeat. Insuper ei essemptio– nem ab assistentia exercitiorum regularium concedimus, excepta Matutina oratione, vulgo de la Pelde et observantia silentii, nec non et asistentia ad Vesperam, et Matutinum diebus primae clasis, ac decem diebus exercitiorum, quae semel in anno a nostris Religiosis fiunt. Demum opere peracto, aprobationi peritorum dedito, a nobis approbato, et in luce edito, fruetur quoad vixerit, honoribus ac exemptionibus Lectoris actualis aeque ac si actu legeret, et doceret, quin ab hoc privilegio, et reliquis supra enumeratis a Provinciae Praesulibus praesentibus, et futuris privari, sicuti nec in operis scriptione impediri unquam possit. Praefatum R. P. Franciscum a Villalpando in Domino hortamur ut opus suum impigre prosequatur et impleat, ad quod et obedientiae meritum, et nostram paternam benedictionem libenter largimur, in hoc Divi Antonii Matritensis Coenobio die decima septima Septembris anni millesimi septingentessimi sexti - Locum Sigilly - Fr. Erhardus, qui supra... (AHNC, leg. 3539, n. 34, f. 63-6Sv. Es copia autorizada). Ill - TEXTO DEL DECRETO DEL PROVINCIAL lNOCENCIO DE MATUTE Fr. Innocentius a Matute, ex Lector Sacrae Theologiae ac Minister Pro– vincialis, omnibus nostris hujus utriusque Castellae Provinciae Religiosis salutem. Cum jam a multo tempore nobis, ac omnibus nostri Ordinis profectum in litteris, et splendorem diligentibus in corde fuerit studia labentia ac vere deordinata instaurare, restituere, in utiliorem methodum redigere, noxiis, atque inutilibus rejectis, quibus, temporum injuria, Scholarum, tum nostrarum, tum exterarum facies deturpata conspiciebatur, id opere implere, atque ad culmen perducere muneris nostri fore existimavimus, nervos omnes intendere, nec ullum lapidem, non ad id obtinendum movere illico proponentes, eo, vel maxime quod ubique id ipsum tentari animadverteremus, Supremi Senatus, Universitatum, Religiosorum Ordinum consiliis, ac votis in ídem conspicientibus. Accesit, et Reverendissimi Patris, atque Excellentissimi Domini Erhardi a Radkerspurgo meritissimi cuncti Ordinis nostri Generalis benevolentia, similli– maque desideria, sicut in Visitatione sua coram omnibus Patribus testatus est, eis tam grande hoc opus commendans, et ut foverent, ac promoverent instanter injungens; quod et absens saepius confirmare litteris suis dignatus est. Quapropter virum quem iam pridem noveramus idoneum, ac de Religione optime meritum de ejusdem Reverendissimi consilio, et aprovatione [sic] in id operis electum, et segregatum, quoad potuimus foventes, ac benigne in Domino amplectentes, id tandem fauste feliciterque assecuti sumus, ut in lucem prodire novus iste Cursus incipiat. Theologorum nostrorum quibus revisionem commendavimus, ac Publicorum Professorum, quibus a Supremo Senatu ejusdem examen commisum est, approvationibus de more praeceden– tibus, nec non et propositi laudibus atque commendationibus; id circo ne finis intenti assecutio longius differatur, studiaque nostra vigere, et ad meliorem frugem redigi incipiant, Praelaudati viri peritia, et constantia, nisi qua ab incepto labore non destiturum confidimus. Tomum primum quem nuncmet in lucem edit, Dialecticam, atque Logicam complectentem, necdum Lectoribus, et Scholaribus nostris commendamus, sed habito Seniorum et Peritorum Ordinis consilio, ex nunc perpetuo in futurum studendum statuimus quatenus omnnibus aliis hucusque usitatis rejectis, huic unice incumbatur, ac decorandus, legendus, explicandus ab omnibus

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz