BCCCAP00000000000000000001459
4 MELCHIOR A POBLADURA tae fuerunt una cum aliis scriptis ad monasterium Tifernense mo– nialium capuccinarum transmissae sunt, ibique maxima ex parte servantur autographae. Deest adhuc scientifica et accurata harum Veronicae epistola– rum pervestigatio, quae descriptionem praebeat quoad numerum, tempus, indolem et alia huius genus; neque nostrum est illam nunc aggredi et exsolvere. Olim Petrus Pizzicaria, S.J., de scriptis S. Ve– ronicae, ut nemo alius, bene merens3, hunc finem sibi proposuerat, nimirum epistolas datas et adlatas publici iuris facere4, at infelici– ter neque editionem Diarii absolvere, neque tam laudabile proposi– tum exsequi valuit. Altero autem ab obitu virginis Tifernensis revoluto saeculo, ex manuscriptis autographis series epistolarum selecta et edita estº. Potissima, si non unica, harum epistolarum ratio haec erat, scilicet: negotia spiritus pertractare vel consilia et hortamenta congruentia expostulare ad vitae spiritualis difficultates solven– das, quandoquidem non semper confessarii in monasterio praesto esse poterant; idcirco saepe saepius Veronica illos scripto adibat. lnter confessarios, quibuscum commercium epistolarum Veronica habuit, aliqui satis noti sunt. Hieronymus Bastianelli, C.Orat., an. 1693-1694 eius sacramentales confessiones excepit; et deinceps saepe serva Dei eidem quaestiones spirituales proposuit. Statuere non possumus quot ad ipsum litteras dederit; sed sexdecim saltem editor Diarii ex integro vel quoad partem in vulgus protulit6, qui– bus tredecim addendae sunt in recentiorem seriem insertae 7 • Alius confessarius exstitit Ubaldus Antonius Cappelletti, C.Orat.; qua– tuor epistolae eidem missae notae suntª. Frequentissimum autem habuit epistolarum commercium cum Carolo Antonio Tassinari, O.S.M., qui ab anno 1711 ad annum 1724, curam illius spiritus habuit, quique infirma valetudine praepeditus saepe monasterium capuccinarum adire non poterat. Epistolae ad eum missae nume- 3 Est enim editor 8 voluminum DiarH S. Veronicae: Un Tesoro nascosto, ossia Diario di S. Veronica, Prato 1895-1905. Petrus Pizzicaria susceptmn opus ad finem perducere non valuit tum oh subsidiorum inopimn tum ob mortem, quam oppetiit Florentiae die 23 octohris anni 1913. Cf. Ricardo drl II Centenario di S. Veronica Giuliani, Milano 1927, 153s. 4 Cf. Un Tesoro naseosto VIII, Prato 1905, 766 nota. 5 Cf. S. VERONICA GIULIANI, Lettere e diario della passfone secando gli auto– grafi della Santa a cura di Umberto Bucchioni, Firenze 1927. Epistolae editae ad numerum 57 pertingunt; sed illae, quae adhuc servantur, longe hunc numerum su– perant (cf. ibid., XII). 6 Cf. Un Tesoro nascosto II, Prato 1897, 12. 28. 34. 57. 59. 64. 67. 92. 104. 512. 593. 709. 713. 762. 792. 793. 7 Cf Lettere e diario, 27-71. 8 Cf. Un Tesoro nascosto 111, Prato 1898, 13. 101. 170. 369.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz