BCCCAP00000000000000000001459

NOTITIAE SPARSAE ET TEXTUS INEDITI 33 III. - EXCERPTA EX CODICE VATICANO « BOLOGNETTI 265 » Praemissa integri codicis descriptione, quippe qui nonnisi textus S. Veronicam Giuliani spectantes exhibet, deinde fragmenta hactenus inedita et ignota in vulgus proferuntur. l. - D e s e r i p ti o c o d i ci s Codex, qui nunc in Archivo Vaticano prostat, anno 1810 pre– tío emptus est bibliopolae Urbis Mariano de Romanis una cum integra 284 voluminurn serie, quae olim penes familiam Bolognet– ti Cenci exstiterat 51 • Est codex miscellaneus saec. XVIII perga– mena contectus et optime conservatus. Paginae seu folia duplici– ter numerantur. Vetus numeratio constat 540 pp., recens autem 271 ff. : 265 x 190 mm. Porro ex veteri paginarum distinctione manifestum est compactas esse aliquas partes ex aliis codicibus excerptas, idque indubitanter eruitur cum ex tribus amanuensi– bus, qui sectiones singulas scripserunt, nimirum pp. 1-503. 507- 519. 521-540, curn ex numeris qui hinc inde adhuc servantur, v.g. post pag. 506 num. 55-69 et postea num. 71-90. Omnia codicis fragmenta sunt apographa. In voluminis dorso litteris deauratis legitur titulus, qui integrum argumentum non comprehendit, nem– pe: VITA IDI SUOR I VERONICA I GIULIANI 11· Ordo singula– rum sectionum est ut sequitur. Intra uncos significatur recens fo– liorum distributio. Pag. 1-503 (f.lr- 252r) Vita di Suor Veronica da Citta di Castello. Inc. (p.1): Ad maíorem Dei .gloriam. Per fare la santa ubbidienzci ora descri– vero seniplicemente e schiettamente tutte le grazie, doni, e lu.mi speciali, che il Signare Iddio ha ftttto con l'anitna mia. Sía tutto per sua maggior glorúi e se– cando la sua santci volonta... Expl. (p.503): Ora ritrnvandmni in questo stcito di si atroci pene, non so come abbia fa.tto ti scrivere quanto fin ora ho detto. Sia tutto a gloria di smi divina Maesta. Laus Deo. Scriptura est nitida et uniformis absque emendationibus vel lituris. Singulae paginae constant uniformiter 18 lineis. In textu nulla habetur capitum vel paragraphorum divisio. Codex exhibet relationem autobio– graphicam bis iam editam, quae complectitur eventus vitae Veronicae ab anno tertio usque ad trigesimum aetatis suae. Textus autographus nunc servatur Tiferni una cum ceteris famulae Dei scriptis in monaste– rio monialium capuccinarum; eiusmodi autem relatio usque ad annum 1846 in tabulario generali Societatis Jesu Romae prostabat, deinde autem 51 Cf. Francesco POMETTI, Studi sul pontificato di Clemente XI, in A.rch.R.Soc. Roma na stor.patria 21 (1898) 290 nota 2; Gisbert BROM, Gaide aux ,1 rchives Vatica,ws, Romae º1911, 97.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz