BCCCAP00000000000000000001372
NON REQ.UIRITUR FIDÉS b) Inter parteni baptizatam et non bapti.zatam, res non est clara. Sunt auctores qui dicunt in hoG casu non haberi rriatrinwninm' sacramentum; alii, e contra, dicunt haberi sacramentum. Hinc, si est sacramentum, constat quod pars bapti71ata potest .alteri saeramentnm administrare ; si vero non est sacra– rnentum, nulla est quaestio. Difficultates históricre. · 134. A) Quoad sacramentum Confirmat-ionis _:. Quaestio, quae hodie praes1trtim agitatur, est haec: Quando primis · Ecélesiae. temporibus haeretici. . . ad Ecclesiam Catholicam redibant, pei prius attendebatur utrum validum baptismum receperint; tune, si erant valide baptizati, reconciliandi erant per aiiquem ritum, qui secundum rnateriam et formam convenit c1,1,m ritu hodiúno Sacramenti Confirmatíonís, imposi- tfone scilicet manus in Occidenti, et unctione sancti chrismatis in Orienti. , Quaforitur: ü:;te ritus eratne vera Confirmatio, ita ut ille qui antea baptizatus et confirmatus erat, debebat denuo confirmari per novam Sacramenti Confirmationis susceptionem ... '? · , · · Respondeo: Auctor.es in oppositas abeunt sent_entias. Galtier tenet illum ritum esse veram confirmationem,, et citat multos theologos. qi:¡i cu,m ipso sehtiunt. D'Alés tenet sententiam negantem cum multis aliis (8). Nostra opinio _:. In hac controversia attendi debet non tantum ad externa,m similitudinem ritus, sed etiam, et praecipue, adfinem propter quem applicabat·ur ritus. Jamvero, finis in Ecclesia Romana, et in Africana, erat conferr,e Spiritum Sanctum "ut eos mundaret et sanctificaret" ( Galtier); cum igitur iste finis non sit finis sacramenti Confirmationis, sequitur Ecclesiam Romanám et Africanam non repetere. sacramentum Confirmationis. Apud Orientales, res sane est difficilior, ita· ut alJqui auctores, qui dicunt in Ecclesia Romana et in Africana sacramentum Conffrmationis non fuisse iteratum, quando agitur de ecclesiis orientalibus, in partero contrariam sese inclinant. Alii tamen 11equeunt hoc admittere, et dicunt quod ille ritus ·erat vera CÓnfirmatio, sed non ite• raretur, secundum ipsos, eo quod ha,ereticí omittebant Confirrnationem. Sed nostra opinio est quod haec solutio non potest admitti, quia, uti videtur, caret omni fundamento historico: talis enim erat conjunctio inter Baptismum et Con– firmationem, ut seinper, et ab omnibus, (excevtis Novatianis) simul conferebantur; · si igitur validum admittebant Baptismum, valida etiam erat Confirmatio. · Nos vero dicimus finem reconciliationis fuisse apud Orientales "rntmdare, pur– ga.re a peccatis . .. " Jamvero iste finis non est finis <!onfirmationis. Ergo neque, apud Orientales, repetebatur Confirmationis Sacr;.mentum. . B) Quoad saaramentwm Ordinis: Concede:ndum est. quÓd de hac re maj ores sint obscuritates, et quod aliquando nova;e ordinationes factae suliJ.t, etiam in Ecclesia ·Romana; videtur enim esse omnino certum quod aliquae ordinationes haereticorum reputatae ·sunt ut irivalidae. · Tamen considerare debes Stum. Augustinum, contra Donatistas, acerrime de– .fendentem ordinationes haereticorum esse ·validas, quia non sunt haeretici qui orrH– nant, sed _Xtus. per ipsos; similiter non sunt haeretici qui baptizant, sed Xtus. qui baptizat per ipsos. . . · · ' In saeculo XII Theologi valde di;;putarunt circa validitatem ordinationum extra Ecclesl.am Catholicam ·ab haeretids collatarum; denique tandem perventum est ad plenum consensum circa validjtatem, ita ut saeculo XIII (circa medietatem) nullum jam dubium remanserit. ExpJicatio facti, Habemus jam ex dictis quod valor sacramentorym non pendeat per .se a fide ministri. Nunc autem, Theologi est explicare quomodo possit fieri ut sa– cram~ntum, ab haereticis collatum, pussit esse validum. Et ratio desumittir ex thesi proxime sequenti, de qua haec praelibare placet: (8) Cfr. X.ennerz, De sacr1pnentis 1zt'\renere, pag:, 210.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz