BCCCAP00000000000000000001372
74· DE INTEN.TIONE INTERNA I " Veruin est qu.od Concilium Tridentinum prae oculis habuit errores Protestanti– um quosqu.e directe et immediate anathematizare voluit, (quapropter sententiam Catha~ rini non censemus essé damnatani), sed nuUo jure, nullaque vel apparientia veritatis dicere .poterit Catharinus: "ín,tentionem faciendi quod fal,Jit Ecclesia" intelligi debere de intentione externa, non vero de intentione interna. Objectio Po: Si requireretur intentio interna, nemo haberet unquam certituifinem de sacra– mento valide suscepto - Atqui in hoc magnum apparet inconveniens ~ Ergo ... ReBpondeo: Haec est objectio quam sibi proposuerunt omnes fere theologi, qua non obstante, necessitatem intentionis ínternae admiserunt. Dis.ting. major.: Nemo haberét certitudinem metaphyBicam - concedo; certitu– dinem moralem, qualem habemus in rebus moralibus - nego. . · Si in his aliisque hujusmodi rebus moralibus certitudinem metaphysicam quae- reres, anxietatibus conscientiB,e maximam ansam dares; quis enim certo judicaret materiam, irt hujus vel illius pueri baptismo adhibitam, fuisse validam et nullo modo adulteratam ... ? Quis enim sciret, certitudine metaphysica, istum Episcopum valide fuisse baptizatum, consecratum ... ? De his et simÜibus rebus sufficit certitudo moralis. Simili igitur modo, ad inte:ntionem quod attinet, sufficit certitudo morafü, quae tune rationabiliter habetur quando minister serio agit id quod agit; omnino naturale est ut horno ·interne intendat facere id quod exterius facit; guare, interna intentio 'faciendi quod facit Ecclesia ita naturaliter connectitur cum actione externa, ut nisi horno pósitive contrarium expresserit_, supponitur semper adesse. Objectio >?.: Si requireretur intentio interna, pagani et haeretici aliique huju.smodi non possent sacramenta valide conficere; ipsi enim nesciunt quid intendat Ecclesia. Atqui ab omnibus admittitur paganos et haereticos posse valide baptizare ... Ergo non requi– ritur intentio interna faciendi quod facit EGclesia. ReBpondeo: N ego majorem, nam facile omnino intentionem Ecclesiae possunt suam facere. Alia esset quaestio. de illo pagano vel haeretico qui vellet baptizare catechn:• menum juxta id quod ab Ecclesia praecipitur, sed nollet omnino baptizare juxta id quod Ecclesia Romana praecipit; in hoc casu secundum voluntatem praevalentern judicandum foret, de qua cfr. apud moralistas Theologos. · Óbjeotio 5~: Datur aliquando sacramentum validum quin tamen adsit intentio interna. Ergo ad valorem sacramenti non requiritur. Et probatur antecedens exemplo duorum contrahentium sacramentuni Matrimo– nii; supponas enim Titium et Bertham, infantes Sinenses, a Missionariis Catholicis baptizatos, quin tamen. ipsi sciant esse baptizatos. Post aliquod vero tempus parentes Titii in Japoniam, parentes autem Berthae in Indiam tendunt, secum deferentes parvulos baptízatos; elapso quodam temporis spatio, Titius et Bertha crescunt, adole;;– cunt, et data oper¡:i rursus inveniuntur; amore capiuntur, nuptias _parant, immo et contrahunt Matrimonium. Nunc autem,. secundum omnes omii.ino Theologos, matrimo– nium Titii et Berthae verum est et validum sacramentum; at ·nunc quaero: quamnam intentionem iriternam, faciendi nempe ritum ut sacrum, ut a Xto. institutum habue– runt, vel potuerunt habere? Ipsi nunquam de Ecclesia, nec de Xto., nec de institutione 1,acramentorum, ·audierunt Ergo ad valorem sacramenti Matrimonii non requiritur intentio interna;. et si pro uno sacramento non requiritur, nec pro aliis. · ReBpondeo: admittendo hanc es.se difficultatem cujus solutionem adhuc quaerunt 'l'heologi, nec inveniunt; sed cum haec difficultas argumenta superius allata nullr, modo. destruat, necesse est ut thesim Ii.ostram firmiter teneam'us, etsi huic difficultati non fiat satis. , · Plures tamen <latae sunt solutíones, quae tamen nudum non solvunt; ut adaequa.. ta sit et satisfactoria debet explicari quomodo illi sponsi intenderint ritum ut saérumi ut a Xto. institútum.. . , quod non clare apparet. · · Tu autem, benigne lector, studiose rcsolvas.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz