BCCCAP00000000000000000001372

446 DE EXISTENTIA SACRAMENTI MATRIMONII conjunxit, homo non sevaret" (Mt, 19); alii, denique, vost resurrectionem, quando cum discipulis conversatus est de regno Dei. Fuerunt aliqui Theologi, ut Petrus de Soto, et Alphonsus de Cast1•0 (19), qui dixerunt matrimonium fuisse in Veteri Testamento verum et proprium sacramentum, quia unionem Ghristi cum Ecclesia jam significabat; haec tamen sententia ·derelinquenda est, quia, etsi Matrimonium in Veteri Testamento, ali– qualiter unionem Christi cum Ecclesia jam significabat,. non .tamen gratiam efficaciter conferebat, nec perfecte unionem Christi clim .Ecclesia significaba t. quandoquidem in Veteri Testamento permittebatur libellus repudii et polyga– mia (20). In Novo TestamE>nto haec significatio perfecte verificatur, quia matri– monium est unius viri cum una muliere, sicut unio Christi est cum una Eccle– sia. Objectiones Objectio H: Sacramenta Novae Legis efficiunt qµod significant. Atqui matrimonium signi– ficat unionem Christi cum Ecclesia, sed hanc unionem non efficit. Ergo matrimonium non E>st sacramentum Novae Legis. Respondeo: Dist. major.: Sacra~1enta Novae Legis efficiunt illud totum quod significant - nego; sacramenta Novae Legis efficiunt aliquid ejus ·quod significant - concedo. Et re:vera matrimonium significat unionem Christi cum Ecclesia, et gratiam sanct-ificcmtem; illam non efficit, sed han e ultimam producit. Objeotio 2~: Sacramentum Novae Legis est signum reí sacrae a Christo Domino .institutum.· Atqui matrimonium, ut signwrn rei sacrae, institutum fuit ah Apostolo Paulo. Ergo ... Nam Apostolus ait:"Ego autem dico in Christo et ·in Ecclesia''. Ergo ipse Paulus,· et '!On Christus, invenit hanc similitudinem ínter matrimonium christianorum et unionem Christi cum Ecclesia. Ergo deest in casu divina institutio. Responde o: N ego minor., et ejus p1·obationem, nam pronomen "hoc" refertur' ad verba immediate praecedentia: "Propter hoc rel,inquet homo . .. "; ita ut sensus .:it: ''Quia homo relinquet patrem et matrem suam et adhaerebit uxori suae, magnum continetur hac in re mysterium". Jamvero haec verba, in quibus tam altum mysterium continetur, dicta sunt ab Adamo, Deo inspirante; ergo mysterium institutum fuit a Deo. Nunc autem, quod Deus instituit, ipse Christus confirmavit: "Non legistis qiiia qu.i f ecit hominem. . . et dixit: Provter hoc dimittet homo . .. "? (21). lnstant: Ergo ex dictis sequitur Deum, non ver·o Christum, instituisse matri• tx1onium ut signum stM,rilm. Respondeo: Sequitur ex dictis quod id quod I>eus in Veteri Testamento· ins– tituerit, Christus non· potuisset in Novo Testamento rursus instituere; sed non exinde sequitur Christum illud non potuisse confirmai·e et suum facere id quod jam antea institutum esset; quod satis est ut dicatur Christus institutor hujus sacramenti. (19) Alphonsus de Castro, Adv. haer., lib. 2, haer. 3; Petrus de Soto, .De :matrinío– nio, lect. 2. (20) Cfr. Stus. Bellarminus, De saor~.mento matrimonii, e'.. 5 .: cfr. Billot, op, cit., pag. 365; Pesch, op. cit., n. 700. (21) Mt,, 19, 4.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz