BCCCAP00000000000000000001372
376 DE· CONFESSIONE Respondeo: His in verbis .excluditur poenitentia publica - concedo. Poenitentia privata, conf essio auricularis - nego. Aliquando Stus. Doctor cpnfessionem privatam, sacerdoti faciendam, vocat confessionem solí Deo factam, eo q'uod peccata solí sacerdoti revelare idem est ac ipsa solí Deo manifestare; sacerdos enim vices Dei gerit. Praeterea, aliis locis Stus. Doctor expresse et clare rectam doctrinam catholi– cam tradit. Non est sibi contradicendus. Objectio 4': Concilium Cabillonense (anno 813) haec dicit: "Quidam Deo solummodo confi– teri debere dicunt peccata; quidam ·vero sacerdotibus . confitenda esse percensent" ( 17). Ergo illo tempore confessio sacramentalis existimabatur libera, ita ut in unam vel in aliam partém poterat disputari. · Respondeo: Concilium approbat disputationem - nego; contrariam sententiam tenet - concedo. · · . · Concilium enim non loquitur de ·aliqua controversia speculativa, sed tantum refert.aliquos unum dicere, alios vero aliter opinari. Jamvero doctrinam catholicam tradit in canone 32: "Sed et hoc emendatione indigere perspeximus, quod, quid11,m, dum confitentur sua peccata sacerdotibus, non plene id faciunt . .. ". Objectio ~: . Gratianus (anno 1158) sibi proponit quaestionem utrum sola cordis contritione et satisfactione, sine conf.essione orali, possit Deo satisfieri, et statim refert diversas opiniones, aliquorum scilicet affirmantium, aliorum vero negantium; et tandem con– cludit ipse rem dirimendam esse ab ipso lectore: "Cui autem harum potius adhaeren– dum sit, lectoris judicio reservatu.r. Utraque enim fautores habet sapientes et religiosos viros" (18). Respondeo: Juxta Gratianum duplex erat opinio de necessitate confessionis sacramentalis, seu auricularis. - quae pro se haberet fau,tores sapientes et religiosos viros de hac re discutientes - nego. · Duplex opinio de efficacia confessionis et .absolutionis in órdine ad remissionem peccatorum - concedo. · · · . In historia ecclesiastica et theologica nullum habetur vestigium de duplici opi– nione circa necessitatem confessionis auricularis; utique ver'o de efficacia absolutionis in remissionem peccatorum, e. g. Richa1;dus a Sto. Victore, .Abaelardus, Magíster Sen– tent., Petrus Pictaviensis, Robertus Pullus, Alanus de lnsulis, disputarunt de vi et efficacia confessionis et absolutionis, nec semper bene locuti sunt (19). Object10 6~: Alexander Alensis, Stus Bona·ventur,a, aliique Theologi, dixerunt confessionern fuisse institutam ab apostolis, non vero a Christo. Ergo secundum ipsos non est jure divino instituta confessió. Respondeo; Juxta istos auctores sacramentuni Poenitentiae fuit immediate ins– titutum ab ipso Christo. Sed cum ejus exercitium expostulet confessionem, Apostoli confessionem praecepissent, non quidem auctoritate propria, quasiid liberum foret, sed quasi consequens ex ipsa institution<f' Christi. In quo modo loquendi, etsi forsitan non undeouaque exacto, non tamen vel mí– nimum quid invenitur quod Protestantibus faveat (20). (17) Apud Mansi, c. 33; (18) a Decret., .caus. 33, q. 3, dist. 1, p. l. (19) Bichardus a Sto. Victore, De potestate ligandi et solvendi, c. 7; Magíster Sen• tent., IV Sentent. dist. 18, n. 4, etc; cfr. :e:narte, De Poenitentia, n. 398, (ilO) Cfr,. J:¡.anc difficultatem a¡;rnd :e:u~rte, ~J;I• cit., n. 401,
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz