BCCCAP00000000000000000001372
DE CONTRITIONÉ I; De natura contritionis. THESIS n :.i: Contritio est animi dolor et vera detestatio de ;1,eccato com– misso cum proposito non peccandi de caetero. Explicatio terminorum 512. Con tritio etymologfoe considerata, a verbo latino conterere, idem est ac aliquod corpus durum in partes minutissimas scindere et frangere; ex ana– logía rerum eorporalium quae conteruntur, voeabulum rnetaphorice est transla– , tum ad res spirituales, in quibus cor, per peccatum induratum, vi poenitentiae, wluti trituratur ac scinditur, ita ut a peccato recedat et ad Deum convertatur (1). Contritio quoad ;cm est primus et unicus actus a virtute poenitentiae ex ejus motivo e1icitus; et ideo actus virtutis poenitentiae formaliter sumptus ídem est ac actus contritionis; quapropter eadem utrique competit definitio: "animi dolor et detestatio de peccato commi'.sso cum proposito non peccandi de caete– ro" (2). Anúni dolor et vera destestatio de peccato commisso: cfr. thesim primam, ubi de poenitentia secundum quod est virtus. Cum proposito non peccandi. Quod vera detestatio de peccato commisso secum ferat propositum non peccandi ÍlJ futurmn, evidens est, nam qui vera dolet et vere detestatur peccatum a se commissum, eo ipso sibi proponere debet jam amplius non conimissurum. Utrum propositum illud e¡;se debeat fqrmale, an sufficiat vfrtuale, non constat ex Concilio Tridentino. Theologi generatim dicunt. sufficere propositum 11irtuale, illud scilicet quod jam virtute contineretu~ in v.oluntate non peccandi de caetero, quin poeni• tens expresse cogitaret de futuro (3). Attanien, cum contraria sententia probabilitate non careat, et in sacra• me~tis pars .tutior sit semper seqt¡.enda, melius et securius semper erit p:t'opo• situm elicere explicitum · et f ormale. Hinc tria elementa constituunt actum contritionis, nempe: dolor, deles,. tatio. et propositum, saltem virtu,ale. Si tamen ordinem prioritatis quaeras, dicendum est contritionent esse per prius detestationem, detestationem esse causam doloris et propositi, saltem 1•irtualis, non peccandi de eaetero. , Roe .tamen ultimum ita intelligi debet ut detestatio non eodem modo se habeat ad dolorcm quam ad propositum; nam ad dolorem se habet formaliter, ad propositum autem nonnisi ex consequenti, quatenus, omnis vera detestatio necessario includh voluntatem non peecandi de caetero. (1) Hoc vocabulum "ad slgnlficandum vim doloris impugltum est ducta similitu– dine a rebus corporeis, quae minutatim saxo aut duriore aliqua materia ¿onfrlnguntur, ut eo· vocabulo declararetur corda nostra, quae superbia obduruerunt, poenitentiae vi contundi atque c•.onteri" Cat.ich. :Romanus, p. 2, c. 5, n. 25. (2) Denzinger, 897. / (3) Ita Cajetanus, in Suppl., q. l, a: 1; Suar,z, De Poenitentia, disp. 20, sect. 4, n. 22; Salmanticenses morales, De sacramento poenitent1ae, c. 5, p. 4, n. 54 et alll. Propositum formale requlrunt: Sotus, in IV Sentent. dist. 17, q. 2, a. 1; Stus. :Bella.r• minns, De '.l?oenit., lib. 2, c. 6; Cano, :Re~ectio de sacram. poenit., p. 1, concl,, 1, et allí, 24*
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz