BCCCAP00000000000000000001372

DE CONTRITIONE 3\1) Forma absolutionis proferenda est verbis ore prolatis. 510. Non ígitur valet absolutio in scriptis data, nec aliquo signo aequ' valenti, e. g. per litteras. Doctrina contraria, etsi non dici possit f ormaliter damnata, nequit ta– men ullo modo sustineri; maxime post declarationem Clementis VIII, secundum quam ne quidem in casu extremae necessitatis dari licet absolutionem absenti per litteras aut internuntium (5) ; si in nullo casu id licet, ideo esse debet quia absolutio ore proferri debeat. CAPUT III DE ACTIBUS POENITENTIS · Conne:xio materie Dictum jam fuit, in thesi 8~ hujus tractatus, actus poenitentis, contri– tionem scilicet, confessionem et satisfactionem, esse materiam proximam sacra– mentí Poenitentiae, etsi non partes constitutivas nec ei-sen.tiales signi sacramen– ta.lis. Nunc igitur de istis actibus separatim agendum nobis est; quare age– mus: a) de c.ontritione, b) de confessione, et e) de satisfactione. ART. I De contritione 511. Cum tamen in prima parte (th. 1:;t et 2?-) multa dixerimus de PM• nitentia secundum quod est virtus, quae penitus identificantur cum notione contritionis, eo quod contritio sit actus elicitus virtutis poenitentiáe, in hoc praesenti articulo loquemur: a) breviter de natura contritionis et de ejus ne– cessitate; b) amplius de contritione perfecta, et e) de contritione imperfeeta, seu, ' attritione. i De natura ei necessitate contritionis Agemus primo, de natura contritionis; secundo, de ejus necessitate.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz