BCCCAP00000000000000000001372
DE MATERIA ET PORMA SACRAMEN'I'ORUM 11 -------------------------------- ··---r fectus; jamvero contractus ille expletur per verba quae, ex una parte, indicant tradi– tionem corporis in ordine ad generationem,; ex altera vero dicunt acceptationem; vez– ba, quatenus indicant traditionem, minus sunt determinata ad significandum; hinc sunt res, seu materia; verba autem, quatenns dicunt acceptationem, sunt rnagis determinata, et ideo sunt forma. In Poenitentia, actiones sensibiles externe manifestatae sunt res, verba abso– lutionis sunt forma ... Constat igitur quod omnia sacramenta rebus, tanquam materia, et verbis, tanquam forma, perficiuntur. Objectio 2~: Sacramentum Eucharistiae est, juxta Catholicos, sacramentum per-, manens - Atqui in eo non sunt verba, quae statim ac prolata sunt, transierunt - Ergo non omnia sacramenta constant verbis. Respondeo - Transeat difficultas,, nam in hac thesi loquimur de ritu sensi– bili in ipso momento confectionis; jamvero, in Eucharistia, in ipso momento conse– crationfa, adsunt res et verba, materia nempe et forma, ut nimis clarum est. Ergo nostra thesis omnino vera est; nunc vero, quomodo Eucharistia, quae est sacramentum · permanens, componatur adhuc rebus et verbis, si verba videntur non permanere, quaestio est quae ad nos', in praesenti saltem, non pertinet, et quae, suo loco, Deo favente, 'explicabitur.. · Objectio 3~: Sacramentum est in genere signi - Atqui in signo significatio est forma, quae .toti signo inest - Ergo in sacramentis verba non sunt forma, sed eorum sig– nificatío. Respondeo - Disting. minor. - Significatio est forma totius signi - concedo: est forma, seu pars ritus sensibilis, quae simul cum alia re efformet aliquid ad unum significandum - ne{Jo, , Jam· antea animadvertimus quomodo possit considei-ari sacramentum; nos in praesenti consideramus riturn sensibilern a Xto. elevatum ad aliquid significandum; illum ritum, qui potest uno vel duobus elementis constare, utpote hoc a libera Xti. volunt\lte dependens, dicimus perfici rebus et verbis tanqu:am materia et forma, Objt1ctio 4~: In quocumquE1 composito materia et forma necessario esse debent simul Atqui in sacramentis non necessario esse debent simul rEis et verba - Ergo no11 perficiuntur materia et forma. . , • Respondeo - Dist. major. - Debent esse simul simultaneitate physirHJ, vél mo1·tt• li - concedo; necessario physica - subd.isting: in composii;o naturali - concedo; in composito conventionali, quale est sacramentum - ne{Jo. Et ratio est quia in composito convent~ona/1, requÍritur utiqúe aliqúa simtiltanei– tas, st!d .sufficit illa quae sit necessaria ad aliquid sigrtificandtim; jámvero, ad. aHguid significandum potest poni nunc aliquid quod postea per áliud elementum complebittir j quaenam· simultaneitas requiratur in unoquoque sacramento, irt singúl!s tractatibus videri debet. Objectio M: In Decreto pro Armenis supra allato dicitnr: "Sacramenta, tribus per/foluii• tur, rebus, verbis et persona ministri donficientis sacramentmn cum {ntentfone faderi– di quod facit Ecclesid," ~ Ergo sacramenta non constant tantum rebus et verbis. Respondeo ~ Et Concilium in hoc detreto enumerat causas, tlim extrinsecd.~¡ tum intrínsecas ritus sacramentalis - concedo;' tantum causas intrinsecds - nego. Et sane persona ministri non ingreditur ipsam essentiam sacramenti ¡ sed certe requiritur omnino ut sacramentum conficiatur; ideoqµe Concilium, Ómnes causas cornplectens, intrinsecas et extrínsecas, dixit, et quidern optime dictum, sacramenta Novae Legis tribus perfici. Qurestio disputata .23. Quaeritur a Theologis utrum in omnibus sacramentis ritus ille simsi• bilis, ex materia et forma compositus, significet et causet gratiam sacramenta– lem, an, e contra, in aliquo sacramento sol.fJJ forma signifket et causet effectum 1 non vero materia.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz