BCCCAP00000000000000000001372

348 DE MATERIA SACRAMENTI POENITENTIAE factio, prout actu impleta, dici nequeat pars sacramenti, sed prout imposita a sacerdote et acceptata a poenitente. Restat igitur quod materia sacramenti sit con/essío, non tamen historica. sed dolorosa, seu cum contritione conjuncta. b) Scotistarum: 505. Dicunt Scotistae actus poenitentis essé quidem materiam, aut quasi materiam, ritus poenitentialis, sed ipsos non ingredi ejus essentiam ita ut simul cum absolutione sacerdotis unum constituant signum efficax 1·emissionis pecca– torum, sed esse tantum partes integrantes (12). Ad modum · autem loquendi quod attinet, dicendum. est quod forsitan Scot.us aliquando excesserit; ait enim contritionem, confessionem,. et satisfac– tionem nullo modo esse partes sacrantenti poenitentiae: "De poenitentiae sacra– mento dico, quod ista tria nullo modo sunt partes ejus, quía, ut dictum est dist. 14, poenitentiae sacramentum est illa absolutio /acta certis verbis... Raec tamen tria ad sacramentum poenitentiae, ad hoc ut digne recipiatur, requiruntur vel praevia vel sequentia" (13). Cum Concilium Tridentinu:m explicite dicat actus poenitentis esse pa·rtes sacramenti Poenitentiae, pertinere ad integritate1n sacramenti..., e-0rxigendus est Scotus in modo loquendi. Censura· Quod isti actus poenitentis sint partes integrantes signi efficacis sacra• mentalis, non vero essentiales et constitutivae, est doctrina libera; nec possumus approbare sententiam P. Billot (14), secundum quam opinio Scoti nullam ha– beret intrinsecam probabilítatem; Palrnier•i, e contra, ex examine utriusque sen– tentiae, eamdem deducit intrinsecam probabilitatem, tam pro una, gnam pro alia sententia (15). Uti patet, nostra sententia nobis vidétur probabilior. Probatur 19) Actus poenitentis, qui sunt materia sacramenti Poenitentiae, erunt quoque ejus partes essentiales seu constitutivae, si imum efficiant signum, simul cum verbis absolutionis, ·remissionis peccatorurn; secus vero erunt tantum eju.s partes integrantes. Atqui actus poenitentis id non efficiunt. Ergo... Prob. rninor: a) Positíve. Actus poenitentis sese habent in sacramento J'oenitentiae sicut depositiones et declarationes testium in judicio humano. Jam– vero depositiones testium... non significant a:bsolutionem delinquentis, nec eam efficiunt. Ergo... b) Negative. Si actus poenitentis essént partes essentiales, significantes et efficientes remissionem peccatorum, ipse poenitens sibi ipsi absolveret, utique partialiter; esset proinde minister, saltern partialis, hujus sacramenti. J amvero haec nequeunt admitti. Ergo ... (12) In XV Sentent., dist. 14, q. 4, n. :;o; dist. 16. q. 1, n. 7; Maldona.tus, De Poenit., p. 3, th. 7; Ballerini-l'almieri, De Poenit., n. 5 sqs; Berardi, Pr.axis confess., t. 4, n. 2. (13) Ibid.,; cfr. etiam Suarez, in h. 1., dist. 18, sect. 2, n. 12; ubi hanc eamdem sen• tentiam, licet verbis diversis, pluribus aliis theologis attribuit. (14) Billot, De Eccl. sacramentis, t. 2, th. 3'c'. (15) Pa.l:m.ierl, op. cit., in h. 1; síc etiam Ga.lUer, op. cit., u. 378.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz