BCCCAP00000000000000000001372
342 DE MATERIA·SACRAMENTI POENITENTIAE ART. J De materia .sacramenu· Prenitentire , 498. In sacramentis distinguí solet materia remota et proxima; materia t·emota est iUud ex .quo conficitur sacramentum, e. g áqua in Baptismo; mate- ria vero proxima consistit in ejus applicatione, e. g. ablutio. . In sacramento Poenitentiae adest ·quidem materiá 1 emóta, scilicet pecca– ta delenda, non vero materia proxima ex qua; et ratio 'iSt in promptu, nam totum signurn sacramentale hujus sacramentí consistit in áctionibus, sive poenitentis; sive sacerdotis absolventis. Actiones vero nec sunt materia proprie dicta, Úec indigent speciali applicatione. Quapropter agemus primo de materia remota, seu circa qiiam, et secmido de ejus materia P'!oxima, seu de actibus poenitentis. · § De majeria remota sacramenti Poeniieniiae , THESIS 8tt: Materia remota et necessaria sacranienti Poenitentiae sunt omnia peccat.a mortalia post Baptismum ·commissa·et nondum sacramen– taliter remissa; materia autem remota, sed libera et sufficiens, sunt omnia peccata· mortalia jam remissa~ et peccata venialia. Status .qurestionis 499. Cum sacramentum Poenitentiae iristitutum fuerit ad rem1ss1onem. peccatorum, quaeritur in hac thesi t¡_uaenam sit materia .remota circa quam applicetur vis hujus sacramenti in ordine ad eorum remissionem; quaeritur proinde quaenam sint peccata vi sacramenti poenitentiae remittenda. Porro distinguimus irt thesi duplicem ·materiam remotam, unam scilicet necessariam, nempe peccata mortalia post Baptismum commissa et nondum sa– .cramentaliter remissa; alteram, liberam, sed sufficientem, seilicet omnia peccata mortalia jam sacramentaliter remissa, et peccata venit;ilia. Divisio thesis. In duas partes, qua;um prima aget de materia remota necessaria.; secunda vero, de materia remo~a libera, sed sufficient{ Pars ltl: Materia remota necessaria... sunt omnia peccata mortalia post Baptismum commissa et nondum sacramentaliter ~emiss:a. ' . Haec prima pars p.ulla indiget speciali probatione, quandoquidem pot(:)s– tas judicialis, a Christo Ecclesiae ,concessa, et versari ·debet ad omnia peccata mortalia post Baptismum commissa, et versari nequit circa peccata ante Baptis– mum commissa. Primum eruitur ex verbis ipsius Christi potestatem remittendi conce– dentis sine ullo addito; 'secµnduin vero, ex eo quod peccatiim originale, utpote, non voluntarium voluritate propria, nequeat vere detestari; et peccata actua– lia, si quae :Euerint com.missa ante baptismum, non cada.nt sub.potestate cJa,vium:, ·
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz