BCCCAP00000000000000000001372
828 DE COGNITIONE HUJUS PO'l'ESTATIS Quod autem hoc tribunal foret pro foro interno, constat ex eo quod ejus decisiones vim habebant coram Deo, ita ut poenitentes, per sententiam absolu– tionis vel condemnationis, absoluti vel damnati censerentur apud Deum. Praeterea institutus est quidam presbyter poenitentialis, judex secretus, qui, de mandato episcopi, in hujusmodi causis intendebat et, adjuncfa quadam ,poenitentia, sententiam ferebat vel absolutionis vel retentionis peccatorum. Institutionem hujus officii nobis testantur Socrates et Sozomenus, uter– que in sua historia ecélesiastica : Socrates: "Postquam Novatiani se ab ecclesia sejunxissent, eo quod cum illis qui persécutione Deciana l<ipsi fuerant, communicare noluis'Sent, ex illo tempore Episcopi poenitentiarium presbyterum albo ecclesiastico adjecerunt, ut qui post baptismum laps-i, coram presbytero, ad eam rem constituto, delicta sua confi– terentur" ( 5). Sozomenus: "Cum in nullo penitus peccare divinioris cujusdam naturae sit, et hu– mana praestantioris, poenitentibus vero, etiamsi saepius deliquerint, veniam da– re Deus praeceperit; cumque in petenda venia pecüatum . üonfiteri neüessarió · oporteat, grave aú molestum ab initio jure merito visum est sacerdotibus... cri– mina sua evulgare. !taque- e presbyteris aliquem qui vitae integritate specta– tissimus est, et taciturnitate et prudentia polleret, huic officiiJ praefecerunt, ad quem accedentes qui deliquerant, actus sitos confitebantur. Ille vero pro cu– jusque delicto, quid aut facet·e singulos aut luere oporteret, poenae loco indi– cens, absolvebat confitentes, a se ipsis poenas criminwm exacturos. Verum Nova– tianis quidem qy,i nullam habent rationem poenitentiae, nihil hac in re ópus fuit" (6). ' ' , Duo volumus in re praesenti aqnotar~ a) quod presbyter poenitentialis fuerit institutus in adjutorium Episcopi; cum enim, numerus christianorum augeret, simulque numerus peccatorum, Episcopus impar erat tot ac tantis casibus .per se ipsum occurrendi; quapropter in singulis di:oecesibus aliquis, Episcopi delegatus, institutus ·est. b) quod, etsi. Socrates in textu supra citato, hanc institutionem repetat a tempore persecutionis Decianae, non tamen id satis con¡: ¡t.at , et aliqui antea dicant ipsam extitisse. Ex omnibus his factis quae nullo pacto rejici posstmt, ciare omnino pro– batur Ecclesiam primitivam sibi attribuisse, et .exercuisse, potestatem remittendi et retinendi peccata, et quidem judicialiter, prorsus distinctam a potestate bap- tizandi. . · . ,, 2. º) Quldam textus in quibus ciare omnino haec potestas afffrmatur: Tertullianus: Audiamus primum ipsum Tertullianum, qui in libro de Poenitentia, armo 200-6 scripto, cum adhuc esset catholicus, haec habet: "Hujus itaque poenitentiae secundae et unius, q,uanto in arcto neqotium ----- (li) Socrates, Jllst. Bccl., PO, 67, 614. (6) l;lc>a9menus, J,1111t, J;!coJ, PG, fY1 1 HU,
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz