BCCCAP00000000000000000001372

326 DE COGNITIONE HUJUS POTESTATIS descendunt usque ad saecuium XIII, dicentes hanc potestatem, nec tempore Sti. Cypriani, nec Sti. Augustini, fuisse cognitam in Eeclesia, sed introductam in Concilio Lateranensi IV (anno 1215) (1). Censura Thesis est de fide definita; Concilium :Tridentinum haec habet: "Quo tam insigni facto et verbis ( insufflavit, Accipite Spirit1tm Sanc– tum) tam perspicuis potestatem remittendi et retinendi pecata, ad reconcilian– dos fideles post baptismum lapsos, Apostolis et eoru·m legitimis successorious fuisse communicatam universorum Patrum consensus semper intellexit, et No– vatianos remittendi potestatem olim pertinaciter negantes, magna ratione Eccle– ~ia catholica tanquam haereticos explosit atque condemnavit" (2). Praeterea in canone 3 de sacramento Poenitentiae definit verba J oannis 20, 22... esse intelligenda de potestaté remittendi et retinendi peccata, "sicut E cclesia catholica ah init!o - semper credidit" ( 3). · Modus procedendi: 487. Cum propositum nostrum sit demcinstrationem historicam instituere circa existentiam potestatis remittendi peccata in Ecclesia, ejusque cognitionem et áttributionem ab ipsa Ecclesia, primo quaedam facta historica in memoriam revocabimús, quae, uti videtur, pro multis texti,bus valent; deinde, aliquos textus congeremt1s in quibus iq ipsum expresse continetur. · Probatur thesis 1. º) Facta quaedam historica quae existentf,am et cognitio– nem hujus potestatis demonstrant. 19) Controversia et damnatio Móntanistarum et Novatianorum. Statim enim ac Montanistae et Novatiani suum errorem spargere coe– perunt, undique conclamavit Ecclesia contra ipsos et tanquam haereticos reje– cit. Jamvero Montanistae et Novatiapi si nori. omnia, aliqua saltem peccata dice– bant a solo Deo esse remissibilia. Ergó Ecclesia, contra ipsos ágens, sibi atribue– bat potestatem remittendi omnia peccata, vel saltero ea graviora quae,a Monta– nistis et Novatianis soli Deo reservabantur. Jam antea diximus non adhuc constare in ·quo consistat error Nova– tianorum; non enim sc~us utrum denegaverint Ecclesiae quamlibet potestatem circa remissionem peccatorum, an ejus extensionem ad peccata graviora; in quo– <>umque tamen casu· validum conficitur pro nobis argumentum; nam si Nova– tiani nullam admiserint in Eéclesia potest~tem remittendi et retinendi peccata, l'atres hanc potestatem vindicarunt; si vero tantummodó negarunt ejus exten– sionem ad omnia peccata, etiam graviora, jam ipsi nobiscum conveniunt in existentia talis potestatis; quod in praesenti nobis satis est. Cuni igitur Novatianismus ortum habuerit anuo 250, .sequitur quod in medietate saeculi III omnis Ecclesia sibi attribuebat hanc potestatem .remittendi (1) :r.ea , A Blstory of auricular confession, 3 vol. London, 1896 ;B~rnack,· :r.ehrbuch der Dogmengeschichte, Freiburg, 1888, t. J,; :r.oisy, :r.•Evangile et, l'Bglise; J)aille 1 Disputatio de ·sacramenti s~ve auricular! r.atinOl:1\m confe1111;1ione, (}enovae, 1661. · · (2) Denz1nger, 894. 1 · ( 3) :l>e~e", 913,

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz