BCCCAP00000000000000000001372
DE NATURA HUJUS POTES'rATIS ta subditorum suorum, nam fideles snbditi finnt Ecclesiae per baptismum. ,f amvero hoc est ineonveniens. Ergo... Ex Patribus Cum in thcsi sequenti multa Patrnrn testimonia sint adducenda, in qui– bus Patres et existentiam hujus potestatis et ejus indolern judicialem ·ac diffe– n,ntiam a potestate baptizandi ,!lare affirment, nihil ex Patribus d.icimus in praeseuti. Objectiones Objectio H: 484. Potestas remittendi peccata erit potestas judicialis, vel contentwsa, vel crimú1alis. J amvero neutra dicenda est; non contentiosa, quia non agitur de aliquo jure controverso; non erirninalis, quia per eam reus damnaretur, innocens absolvere– tur; hic, e contra, reus absolvitur. Ergo ... Respondeo: Est potestas judicialis quae versatur circa rem crimínaleni; per eam enim judicatur reus de delicto coram Deo commisso; quod autem per ipsam reus non damnetur, sed potius cibsolvatur, non obstat quominus haéc potestas sit vere judicialis, eo quod, juxta praedicta, omnia, quae sunt de essentia talis potestatis, in ea verificentur. Concedimus enim judicium sacramentale differre ab aliis judiciis criminalibus, sed negamus in eo non salvari vere et proprie rationem judicii. Objeetio 2~: In quolibet judicio humano, tan civili, quam criminali, sententia absolutionis importat aliquod jus, ab omnibus agnoscendum; sententia vero condemnationis im– ponit aliquam poenam in delicti punitionem. J amvero in judicio sacramentali, si alicui retinentur peccata propter denegatam absolutionem, nulla imponitur poena. Ergo saltem in sententia r,etentionis peccatorum deest aliquod elementum quod est in omni– bus judiciis commune. Respondeo: Concedo rnajor., sed nego minorem, nam si alicui denegatur abso– lutio peccatorum per. sententiani retentionís, imponitur poena subeundi odium Dei et obligatio redeundi ad tribunal poenitentiae, iterumque subjiciendi peccata potestati– clavium. lnstant: Sed haec obligatio redeundi ad tribunal poenitentiae jam existit ab ipso momento in quo peccator commísit peccatum. Ergo si nulla nova obligatio ei imponitur, sententia retentionis jam non est judicialis. Respondeo: Nulla nova obligatio ei imponitur, ita tamen ut per sententiam retentionis non perseveret illa quae jam existebat - nego; ita ut perseveret - con– cedo. Obligatio comparendi ad tribunal poenitentiae existit ab ipso momento in quo peccaturn mortale fuit commissum; haec obligatio facit ut sacramentum Poenitentiae sit omnino necessarium ad <lelendum peccatum postbaptismale, ita ut per ipsum in voto susceptum remittatur; quapropter, etsi per sententiam retentionis nova obliga– tio peccata subjicicndi potestati clavimu non exsurgat, per sententiam retentionis fit quod eadem obligatio perseveret; .quod posset facile exemplo appellationis et ejusdem sententiae renovationis in· quolíbet judicio humano explicari; quippe saepissime occu– n-it quod aliqua causa fuerit jam· judicata, et postea, per apellationem ad superius tribunal, rursus in eadem sententia confirmata; nemo tamen ab hac sententia ultima, vi cujus eadem obligatio confirmatur, rationem jndicialem removebit; quodsi ita est in judiciis humanis, cur non in sacramentali? ... lnstant: Sed. haec omnia eodem modo verificantur in sacramento Baptismi; nam sí alicui datur Baptismus, peccata ei remittuntur; si vero ei non datur, ejus peccata retinentur. Jamvero hoc non facit quod baptismus sit verum judicium. Ergo neque Poeniten.tia.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz