BCCCAP00000000000000000001372
280 DE MATERIA ET FORMA SACRAMENTI EUCHARISTIAE conspectu Divinae Majestatis; at cum nos, simul cum .Christo offeramus et offe– ramur, necesse cst ut Deum deprecemur hostiam fieri ei acceptam, ut denique "omni benedictione et gratia repleamur·• (23). · Quoad sententiam Scoti: 436. Unica ratio cur Scoto verba quae consecrationi praecedunt, videan– tur esse conditio sine qua Sflcerdos non valide consecrat, est quia si ipsa non profert, non induit personam Christi. nec agit _nomine Christi; jamvero haec; ratio non apparet adeo convincens ut sententia Scoti sit amplectenda, nam per intentionem faciendi quod facit Ecclesia, sacerdos potest se submittere institu– tioni Christi sicque agere nomine Christi, non aliter ac in aliis sacramentis. "Unde dicm~dum est, ait Stus. Thomas, quod si sacerdos sola verba prae– dicta (hoc est c1Jrpus meum) proferret cum intentione conficiendi hoc sa.cramen– tum, perficeretur hoc ·sacramentum, quia intentio faceret quod haec verba inte– lligerentur quasi ex ·persona• Christi pral.ata, etiamsi verbis praecedentibu.~ hoc non recitaretur. Graviter tamen peccasset saccrdos sic conficiens hoc sacramen– tum, utpote ritum Ecélesiae non servans" (24). Quoad sent,entiam multorum Thomistarum. Dicentium ad formam consecrationis calicis pertinere illa verba qm1e im- .mediate sequuntur: "Novi et ,aeterni Testamenti .. . " usque in finem, dicendum est quod in pluribus liturgiis orientalibus non inveniuntur, et tamen conseeratio est valida; jamvero, etsi Ecclesia aliquam potestatem habeat determin~ndi ma– teriam et formam in sacramentis, nullam ti,.men habet potestatem circa éa quae Christus ipse in specie determjnaverit. Isti auctores concedunt verba "quod pro vobis tradetur" dicta de pane non pertinere ad essentiam consecrationis p·anis; ergo a parí nec alia dicta de vino (25). CAPUTIII' SSMA. EUCHARISTIA EST SACRAMENTUM PERMANENS Connexio materire 437. Si attendis ad ea quae usque modo dicta sunt de SSma. Eucharistia ut sacramento, videbis nos modo locutos fuisse de materia ex qiia conficitur hoc sacramentum, de pane videlicet triticeo et de vino naturali; modo vero de spc– cicbus panis et vini corpus et sanguinem Christi continentib1ts; immo si dilígen– ter dicta recolas, videbis nostra111 hujus sacramenti definitionem non repeti ex materia ex qua sacramentum conficitur, sed ex spec;iebus ibi post -consecra- (23) Quod iste et non alius sit sensus epicleseos Graecorum, cfr. p!ura testüuonia apud Franzelin, op. cit., pag. 81, et Billot, op. cit., pag. 539; De la '.t'aille, op. cit., E¡lucida- tio 34; Dict. theol. art. epiclese; · (24) St~s. '.t'homas, 3, q. 78, a. 4. (25) Cfr. alias qua1Jstiones apud '.t'heol. llloraléi;,
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz