BCCCAP00000000000000000001372
278 DE MATERIA ET FORMA SACRAMENTI EUCHARISTIAE . Benedictus XIII declaravit "non. per invocationem Spiritus Sancti, sed per verba consecrationis fieri t•·ans%bst.antiationem" ( 17). Pius .VII, praecepit "ut non auderent sive in publico sive zJrivatim de– f endere ac tueri opinionem a schismaticis hominibus propugnatam, qua docetur f ormam, qua vivificum sac,ramentum perffoitur, non in. solis J esu Christi verb.is consistere" (18). Denique nostris in diebus Pius X damnavit doctrinam propugnatam a. Max de Saxo,nia in 'ephemeride "Roma e l'Oriente" his verbis: "N@c... intacta t·elinquifar doctrina catholica de SS. Eiwharistiae sacramento, cum praefracte . docetur sententiam suscipi posse quae tenet apud Graecos, verba consecratoria cffecfam non sortiri nisi jam prolata oratione iUa quam. epiclesim vocanf' (19). Documenta Traditionis. Patres fere unanimi consensu affirmant sacerdotem 'panem et vinum transubstantiare per ipsissima verba quae Christus pronuntiavit, nempe per Yerba: "Hoc est corpits me?,lm", et "Hic est calix sanguinis mei''... (20). Testimonium clarissimum habes in auctore librorum "De sacramentis": "Quomodo potest qui panis est corpus esse Christi? Consecratione. Consecratio autem quibus verbis est, cujus sermonibus! Domini Jésu. Nam et reliqua omnia, quae dicuntur in super.ioribits a sacerdote dicuntur, laudes Deo deferuntur, oratio petitur pro populo, pro reg1:bits, pro caeteris. Ubi venitur id con.ficiatur venerabile sacramentum, jam non suis sermonibus ittitur sacerdos, sed 1üii'ur sermonibus Christi:. Ergo sermp Christi hoc cón.ficit sacramentum" ( 21) . · Probatur ex Sacra Scriptura In qua apparet sacros scriptores omnia narrare intendisse quae ad esseu– tiam illius primae consecrationis pertinebant. J amvero praeter verba praedicta nihil apparet quod esset essentiale consecrationi corporis et sanguinis Christi. Ergo illa sola sunt essentia1ia..., eaqne sofa Christus praecepit a nobis adlri 0 henda quando praeceptum injunxit: "Hoc facite in meam commemorationern" (22). . Certe sacri scriptores, praeter prolationem verborum a Christo factam, alia quoque narrant, nempe benedictionem panis et vini, gratiarum actionem, oculorum elevationem, 1Janis fractíonem; sed haec omnia vel non a:b ornnibus narrantur, utputa benedictio quae a Paitlo et Luca orníttitur, vel saepe occu– rrebant in Christo quando aliquid miraculosum perficere intendebat, utpu.ta oculorum elevatio et gratiarum actio, vel denique pertinebant ad usum sacra- menti, sicut fractio panis. . · Si igitur praeter ipsum contextum scripturisticnm inspiciatur ipsa in– terpretatio Patrum, nullum aestimamus relinquere dubitandi locum circa for– mam consecrijtionis. Restat denique ut explicationem quamdam demus sententiís oppositis, (17) In Bpist. ad Cyril. Patriarcham, 8 jul. 1724. .(18) In litt. Apostolic., ad Patriarch. Antioch., 8 maj. 1822. (19) A. A. S., 1911, pag. 117 sqs. (20) '!rertullianus, Adv. Marcion., lib. 4, n. 40; Journel, 343; Stus, Caesar, Arelat., hom. 5 de P,i,sclla1e; ,Journel, 2231;• Stus. Joan. Chrysostom., in epist. II ad '!rim., hom. 2, n. 4; Journel, 1207, etc... (21) Auct. de sacramentis, lib. 4, e, 4, ~· l4; c. 5 1 n. 23; Journel, 1339, 1340, (:!2) Le, 22, 19,
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz