BCCCAP00000000000000000001372
272 l)E EUCHARISTIA UT SACRAMENTO Ordo dicendorum: Caput I: Utrum Eucharistia sit sacramentum Novae L~gis. Caput II: Quaenam sint ejus materia et forma. Caput III: Utrum Eucharistia 1sit sacramentu,m permanens. Caput IV: Quinam sint effecius hujus sacmmenti. Caput V: De ministro. sacramenti Euicharistiae. Caput VI: De ejus subjecto. CAPUT 1 SSMA. EUCHARISTIA EST SACRAMENTUM NOVAE LEGIS -THESIS 14~: ,SSma. E.ucharistia est sacraintentum Novae L·egis, quod essentialiter reponendum est in speciebus panis et vini _ptout co,ntinent Corpus et S,anguinem Christi. Adversadi 425. Nunquam adfuerunt speciales adversarii hujus theseos; immo ipsi Protestantes, qui modo duo, modo tria sacramenta Novae Legis admiserunt, . nunquam ausi sunt negare Eucharistiam esse ·saeramentum. !psi igitur Eucha– ristiam et baptismum connumerant inter sacramenta a Christo instituta; at , uti constat, maxime urarunt Protestantes circa eorum naturam et efficaciam. Attamen nostris temporibus animus omnia pernegandi adeo exarsit in– ter Protestantes, quos Liberales vocant, et Mode_rnistas, ut SSmae. Eucharl.stiae negent ratidnem sacramenti; immo et celebrationem Ultimae Coenae. dicant non fuisse hístorica.m; quos tamen nos audire non oportet, eo quod limites transgre– diantur .sacrae Theológiae (1) . Pars '11).: Eucharistia est sacramentum Novae Leg·i;s. Censura Est doctrina ele fide divina eatholica cléfinita_in Conc, Tridentino; ubi septem enumerantur sacramenta Novae Legis a Christo Domino instituta, inter quae invenitur SSm.a. Eucharistia (2). -Probatur argumento generali. 426. Sacramentum Novae Legís est signum sensibile a Christo Domino i11stitutum ad significandam et conferendam gratiam quam significat. Atqui haec omnia verificantur in SSma. Eucharistia. Ergo est sacramentum Novae L~~- . . . a) Est signitm sensibile, constans scilicet speciebus panis et vini. b) A Christo Domino- perm.anenter instítitftlm, quando dixit: Hoc :facite in meam commemorationem. · (1) Cfr. Decret, Lamenta.bili, prop, 39, 40, 41, 45; Denzinger, 2039-2045. (2) I>enzinger, 844, 874; Conc. Florent., I>enzinger 698,
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz