BCCCAP00000000000000000001372
264 . DE ESSENTIA SACRIFICII MISSAE 5 9 ) In Cruce sol'utum est pretium nostrae Redemptionis; in Missa pre– tium non solvitur, sed merita jam acquisita applicantur. 6 9 ) Sacrificium Crucis pro' omnibus oblatum est a Christo; sacrificium vero Missae non pro omnibus, sed pro aliquibus tantum offertur. 29) Sacrificium Missae estne -suhstantialiter idern ac sacrificium Crucis? 412. Ex eo quod inter sacrificium Crucis et Missae adsint discrepautiae non spernendae, ut supra dictum est, quaeritur ínter theologos utrum discre– pantiae sint adeo essentiales ut sacrificium Crucis specifice differat a sacrificio Missae. Sententiae: a) Sunt qui affirment, quia res specificantur per formam, et nemo est qui .non videat formani ,utriusque sacrificii esse diversam, maxime si· attendat ad ritum sacrificalem, cruentuni in Cruce, incruentum in Missa, et quidem secundum ordinem Melchisedech. b) Sunt qui negent, quia eadem elementa in utroque inveniuntur: sacer– dos, victima, immolatio; guare Concilium Tridentinum ait: "Unum et idem sa– crifidum esse fatemur et haberi debet" ( 44). Nostris in diebus P. De la Taille, S. J., eo usque affirmavit identitatem inter utrumque ut non solum identitatem substantialem, sed etiam numericam, contendat. Coena enim et Crux essent partes constitutiva{) unius numero sacri– ficii, quatenus oblatio locum haberet in Coena, immolatio vero in Cruce. Sacrificium Missae idem est ac sacrificium Crucis, ratione hostiae quae offertur, cum hac sola differentia: in Coena hostia offerebatur immolanda, in Missa vero offertur jam immolata. 39) De habitudine sacrificii Missae ad sacrificium Coenae. 413. De hac re nullum dubium: sacrificium Missae est substantialiter 'ídem ac sacrificium Ultimae Coenae, etsi accidentaliter differant inter se. Substantialiter idem, nam Christus "in Coena novissima. . . sacerdotem secundum ordinem Melchisedech se in aeternum constitutmn declarans, corpus et sanguinem suum .sub speciebus panis et víni Deo ~atri obtulit . .. , ac, sub earumdem rerum symbolis Apostolis quos tune Novi Testamenti sacerdotes cons– tituebat . .. , eorumque in sacerdotio successoribus, ut offerrent, praecepit per haec verba: "Hoc facite in meam commemorationem" ( 45). In utroque igitur sacrificio idem principalis offerens, eadem. victima, ea– dem ratio offerendi, nempe sub speciebus .panis et vini, eadem incruenta immo– latio. Hinc sacrificium Missae est ipsum sacrificium Coenae substantialiter idem. Accidentaliter differunt: a) In Coena Christus adhuc erat niortalis, non vero in Missa. b) In Coena Christus erat solus et visibilis offeren.s et sacerdos; non vero in Missa. c) 'In Coena, Christus, apud nos degens, sacrificium obtulit quo vere merebatur et satisfaciebat. In Missa Christus, nec de novo meretur, nec satis– facit, sed tantum applícat merita jam acquisita. ( 44) P. 2, n. 82. ( *5) Denzin¡rer, 938,
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz