BCCCAP00000000000000000001372
192 DE EXPLICAIJ.íío:r,rn T'.RÁStlBSTANTIA'l'tONts .. ·~ tia panis est aliquid, id tamen· in quód substantia panis est conversa, est aliquid, et ideo substantia panis. non est annihilata". . • , Legas totum articulum citatum Sti. Doctoris, et concludes hanc, et non aliam, esse mentem ipsias: quod, etsi substantia panis non mali.eat, non tamen annihiletur; rursus recordare annihilationem esse transitum de esse ad non esse; conversionem au– tem esse transitu~ ab uno modo ad alium modum e11sendi positivum; . jamvero subs• tantia panis non abit in nihilum, sed in aliquid positivum, corpus scilicet Christi. Ergo non est annihilata. · · , - · Praeterea omnia quae in.hoc sacramento verificantur, per prius verbis: "H"Oc est CorpUB meum . . ," significantur et efficiuntur. J amv.ero praedicta annihilationém non significant. Ergo neque efficiunt. . · "Similiter, ait Stus. Thomas, non est dare unde taliB resolutio vel annihilatio in hoc sacramento causetur, · cum effectus sacramenti significetur per formam: neu– trum· autem horum Bignificatur perhaec verba f,ormae: Hoc e8t-Corpu8 meum" (32). Objectio 31!-: Id quod con·vertitur in praeexistens, trahitur ad conditionem praeexistentis, et non e converso. Atqui substantia panis convertitur ín Corpus Christi. Ergo trahi debet ad conditionem praeexistentis. Atqui, subsumo, praeexistens est in coelo. Ergo substantia quae convertitur, fit praesens in coelo, non vero in altari sub speciebus; Ergo. . . · · Ratio, cur in aliis conversioníbus terminus ád quem sit ubi desinit esse ter~ minus a quo, est haec: quia remanet utrique extremo aliquod elementum commune. Atqui in praesenti nihil remanet commune. Ergo substantia convertitur in Christum, qui est in coelo, et. sic conversio non est ·ratio praesentiae realis ClÍristi in altari. · Respondeo: Objiciens vult concludere conversionem non esse ullo modo viam sufficientem ad reddéndam raticnem praesentiae Christi sub speciebus, eo. quod con– versio sit in aliquid prae existens; unde potius ipsi sequi videtilr. praesentiam obtineri in coelo, non vero. in altari. . Jamvero falsurp, esse videtur id quod instar principii evidentis ah adversario assumebatur: id scilicet,quod convertitur, convertí in Christum prout in coelo exiBten– tem; quandoquidem conversio ipsa in quantum est de se,. ibi ponit continuationem praesentiae ubi conversio facta est. "Omnis enim co"nversio inducit ex se continuationem praesentiae ínter term~ num · conversum et terminúm con1;ersionis;' ( 33 J. · Et hoc accidit, tum in conversionibus, p·ro~uctivis, ~um in conversionibus non productivis; in illiB quidem, duplici de causa:. a) quia generatio termini fit ubi facta est corruptio,. et b) quia permánet semper aliquod elementum utrique extremo commune. In his autem, qui'a ipsa desitio unius est ipsa positio alterius, quod supponit nexum ita intrinsecum, ut·necessarió imum sequatur alterum, ('t quia in qualibet con• versione directe et immediáte termin,atur ad unum extremorum, quod ii1 suá mutatione pertingit ad alterum; sed impossibile est quod actio quaedam aliquo modo pertingjlt ad hoc alterum, sí ibi non existit. Ergo actio conversiva de seipsa dicit continuationem praesentiae inter terminum conversum et terminum conversioni:s. · Sequitur proinde Christum fieri praesentem ubi antea non erat per veram ac proprie dictam convérsionem totius substantiae panis in Corpus Christi. Ergo conversio est via sufficiens immo et unica, (ut superius probatum est) ad reddendam rationem praesentfae realis Christi. Objectio 4"': Si Christns in conversione eucharistica non mutatur, concipi nequit quomodo fiat praesens ubi .antea non erat.. Ergo ·haec via conversionis non explicat quomodo Christus factus sit. praesens sub speciebus. Aliis verbis, si in transsubstantiatione tota mutatio est ex parte panis, intelligi nequit quod Corpus Christi sit sub speciebus Jlrae– sens. Ergo ... Respondeo: Si Christus non mutatur, sed tota mutatio est éx parte panis, non . ' (32) Loe. cit., in corpore. (33) :De 111 'l'aille, op. cit., pag. 639•
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz