BCCCAP00000000000000000001372

190 DE VERA EXPLICATIONE TRANSSUBSTANTIATIONIS CoroIJarium I: Transubstantiatio est via unica ad praesentiandum .Rub speciebus Corpu~ Christi. Probatur 315. Nullus alius modus excogitari potest ad praesentiam Christi rmb speciebus obtinendam praeter: a) Conversionem proprie dictam substantiae panis in substantiam Cor– poris Christi, vel b) Productionem, aút adductionem substantiae Corporis Christi. Atqui evidenter repugnat tum reproductio, tum,adductio;. Ergo relinquitur vera ac pro– prie dicta convei:sio, ut unica via ad praesentiatn · realem Christi obtinendam. Major constat ex Catechismo Concilii Tridentini; hinc probari debet mi– nor, quae tamen post praedicta nulla indiget ulteriori dec!aratione. Alio modo proponitur argumentum. Impossibile est quod Christus sit praesens nunc in loco ubi antea non erat, nisi per aliquam mutationem, vel sui,, vel alterius reí in ipsum. Si per realem mutationem su·i, oportet quod reproducatur vel adducatur. Si per realem mutationem alterius rei in ipsum, oportet quod panis subs– tantia convertatur in ipsum. manentibus dumtaxat speciebus. Jamvero repugnat quod · Christus fiat sub speciebus praesens per sui reproductionem, vel per ejus adductione_m. Ergo ídem sequitur ac prius, .nempe quod transubstantiatio, scilicet conversio totius substantiae panis in Corpus Christi, sit unica via ad praesentiam realem Christi sub speciebus. obtinendam. Corolladum II: Permanentia accidentium est conditio essentialiter reqiti– sita ad ea omnia quae credenda sun.t ci.roa initium, durationem et desitio– nem praesentiae .realis. 316. 1 9 ) Circa initium. Credere debe.mus Christum fieri in Eucharistia praesentem statim ac verba consecrationis prolata sunt. Atqui ad hoc ut Chris– tus fiat in altari praesens, requiritur omnino perma!1,entia accidentium. Ergo permanentia accidentium est necessaria ... Prob. minor.: Nulla substantia determinatur ad praesentiam in loco nisi pér quamdam conjunctionem ad reales dimensiones quae locum replent eoque circumscribuntur. Atqui substantia Corporis Christi, quae fit praesens vi ver– borum, ad nullas alias dimensiones praeter ad accidentia remanentia potest con– jungi. Ergo permanentia accidentium .est conditio necessaria ... Prob. nova minar. : Evidens esse videtur, quandoquidem non sint aliae dimensiones praeter accidentia panis et vini; si igitur substantia Corporis qhristi fit praesens, necesse est ut maneant eadem numero accidéntia, et qu1- dem objectiva et reaHa, illa nempe quae prius inhaerebant substantiae panis. 2 9 ) Circa durationem. Per consecrationem igitur .in tantum Christus fac– tus est praesens in quantum accidentia remanentia acquisierunt quamdam sui generis continentiam erga substantiam Corporis Christi; quamdiu. igitur di– ~ensiones panis transubstantiati permaneant, tamdiu permanebit praesentia Christi realis. 3 9 ) Circa desitionem. Nulla assignari potest causa desitionis Corporis Christi in altari praeter realem accidentium desitionem; nam sicut Christus fieri debuit praesens per quamdam, aut sui, aut alterius rei in ipsum mutatio– nem, ita non potest desinere nisi per quamdam mutationem, vel sui, vel alte-

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz