BCCCAP00000000000000000001372

184 DE VERA EXPLICATIONE TRANSSUBSTANTIATIONIS locari, inqurim, ita ut non solum sit praesens, verum sit ibi etiam localiter, sub mensitra loci constitutum, non secus ac alia entia per ubicationern localisata" (16). Praeterea, sicut praesentia in loco ha:betur per receptionem hujus "ubi" intrinseci, sic mutatio loci habetur per istius ''ubi" mutatíonem, et proinde multilocatio consequitur per ipsius "ubi" multilocationem. Sic enim fit, quod Christus, qui in coelo sua propria et connaturali ubi– catione gaudet, possit sine discessu e priori loco, ~ine locorum interjacentium pertransitu, per solam acquisitionern novarum ubicationurn, :fieri praesens in omnibus et singulis altaribus.... Ut autem haec omnia, carissime lector, facile assequaris, supponas mihi Matriti existenti, superaddi aliud "ubi", puta Barcinonense, Parisiense, Londi– nense .... ; eo ipso dicet Scotus me esse, et quidem localiter, Matriti, et Barcinonae, et Parisiis et Londini.... ; eodem igitur modo, per actionem adductivam id fit, ut Christus in coelo semper manens, acquirat istas ubicationes, et sic praesens :fiat in omnibus et singulis locis ubi fit consecratio. Ejus refuta:tio. 311. Contra hanc sententiam multa habemus opponenda; sed in prirnis audias, quaeso, el. Billot, suum judicium de ea :ferentem: "Jamvero, ait, de hac posíti.one dico, abstranhendo interim ab ejits implicantia vel possibilitate, esse illam aeque mysteriosam et captu dif.ficilem ac quidquid imquam .fuit mysteriose hominibus proposititm" ( 17) ; et alío in loco : '\ Nune autem, inventus est pro e.ffugio intrinsecus ille ubicationis modus, quo ajunt rem formaliter conjungi loco, immo .formaliter transmitti de loco in locum, immo transmitti de lo_co in locum distantern, non deserendo priorem, si priore ubicatione permanente, su– peraddatur modus ubiootionis, novae; quae omnia imaginationem simul et inte– llectum confundere videntur" ( 18). 19) Ex ipsa lege adductionis, quia illud quod est alicubi locatum nuvam determinationem localem, seu novarn ubicationem, non acquirit, nisi per dere– lictionem loci prioris successivamque locorum interjacentium. acquisitionem. J amvero per consecrationem Christus, nec deserit priorem locum, nec transit per loca interjacentia seu intermedia. Ergo ex ipsa lege adductioi:iis sequitur Chris– tum non fieri praesentem per acquisitionem novae determinationis locafü. 29) Ex eo quod unum est Corpus Christi. Unum enim idemque est Cor– pus Christi, quod est iii coelo localiter existens et quod est in altari praesens. J amvero in sententia adductionis Corpus Christi, in coelo existens, acquirit novas determinationes locales, quae proinde important distantiam ínter unam et aliam ubicationem, inter ubicationem coelestem et ubicationem eucharisticam; distantia autem separat; nam: "si A sit constitutum sub mensura hujus loci, si B sit constitutum sub mensura hujus alterius loci, si denique hos locos dividat spatiorum intercapedo, evidens est quod A separetur a B" (19). Si igiturcor~ pus, in coelo existens, separatur, et quidem localiter, a corpore quod est in alta– ri, non est unum individuum; nam individuum est id quod est indivisum in se et divisum a quolibet alio; porro, separata sunt divisa, et divisa non sunt nnum individuum; quare merito el. Billot ita potuit contra istarum duarum sententia– rum fautores conscri:bere: (16) Billot, op. cit., pag. 354. (1.7) :Pillot, op. cit., pag, 354. (18) Op. cit., pag. 421. (19) O:p. cit., pag. 34!),

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz