BCCCAP00000000000000000001372
182 DE VERA EXPLICATIONE TRANSSUBSTANTIATIONIS Ejus refutiatio. Contra hanc sententiam haec habemus dícenda: a) Illa actio reproductiva, vel ponit ~liquem ierminum, vel nihil ponit, sed tantum poneret si opus esset. Si nihil ponit, '' nihil de novo habetur a part(;l rei, itbi omnia perseverant ,immota" (11). Unde ilihil omnino haberes. Si vero terminum suum ponit, jam. illud quod est productum, debet esse: . 1 9 ) Aliquid novum: "Omnis enim productio est ed1wtio rei ex nihilo sui importatque ut talis in termino producto novitatem essendin ( 12). J amvero id quod est de novo existens nequit esse idem numero ac illud quod non de novo existit. Ergo corpus Christi reproductum crit aliud distinctum a corp'ore Chris– ti, ab illo nempe quod accepit ex Béata Virgine Maria, quod passum, quod mor– tuum, quod ascendit sedetque in coelis ad dexteram Patris. 29) Aliqiiid independens: nam terminus productionis, et substantia in suo esse in coelo praeexistens, debent esse omnino independentes, ita ut unum possit sine alio esse et desinere esse; hinc plura sequuntur quae prorsus ridícula videntur; nam si ita sunt independentes, corpus Christi ·in Eucharistia repro-. ductum posset annihilari, quin annihilaretur corpus in coelo praeexistens ; posset calefieri, posset comburi, posset morí in Eiwharistia quin calefieret, vel com– bureretur, vel moreretur in. coelo, et viceversa; unde si per impossibile (per in– sipientiam dico) Christus in coelo praeexistens abiret in rühilum, adhuc mane– ret praesens vere et realiter et substantialiter sub speeiebus consecratis. Immo, posset fieri Christus praesens sub speciebus etsi nondum fuisset incarnatus; adhuc enim esset possibilis actio productiva, adhuc proinde de novo , crearetur corpus Christi; q_uae omnia tam sunt inaudita, et ab intellectu ininte– . lligibilia, ut ne quidem nostram considerationem mereantur. Attamen "consequentias sui pr"'incípii patroni actionis reproductivae, et vident, et non reformidant" (13) ., Sed nunc conficitur contra ipsos argumentum: 39) Si corpus Christi in coelo praeexistens est aliud a corpore Christi de novo sub speciebus producto, si unum est ab alio in omnibus independens, sequitur unum esse ab alío divis1im; illud proinde'individuum ab isto individuo distinctum. Jamvero propria et essentialis ratio individui in 1:ndfoisione repo– nenda est, ita ut ne quidem Deus, de potentia absoluta, hanc indivisionem .aufe– rre possit; si enim a me quaeras quid sit individuum, respondebo tibi: Indivi– dwum esse id quod est indivis·um 'Ín se et divísinn a quolibet alio; quodnam igi– tur erit individuum numero unurn, quod est divisum in se, independens n se!; quodnam igitur erit unum nmner-o individuum, quod heic calefit, illuc friges– cit; heic moritur, illuc vivit; quod heic annihilatur, illuc conservatur ! ! !... Sed confiteri necesse est unum ,idemqtte esse corpus Christi, quod est in coelo et in altari, unwm nempe, quod nattlrn est de Virgine lVIaria...., et oblatum in cruce. Reproductionístae illud multiplicant, mihique offerunt in altari cor– pus cujus doloribus non sum redemptus, quo proinde non indigeo. b) Hanc eamdem conclusionem erues si sub alio respe~tu consideres ac– tionem quam dicunt reproductivam; nam actio reproductiva fit per consecra– tionem, per verba illa: "H oc est corpus meum ", quae sunt effectiva illius quod (11) Billot, op. cit., pag. 420. (12) De la Ta.ille, op. cit. pag. 621. (13) Billot; op. cit., pag. 351,
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz