BCCCAP00000000000000000001372
172 DE PERMANENTIA ACCIDENTIUM nes tractantur postea, absoluta quaestione de modo quo Christus est in Eucha• ristia. Explicatio terminorum 295. Accidens in genere est illud quod alteri accidit, quod alteri supe- radditur. ' Sed aliquid potest alteri superaddi dupliciter: a) Vel tanquam realitas quae est praeter principia constitutiva vel con– secutiva essentiae, vel b) tanquam cns, utique reale, quod indiget alio tanquam sustentamento ad existendum. \ Divisio accidentis. Hinc dúplex accidens: ·a) Accidens logicurn, et est '' quiclqwicl qitocumquc rnoclo praeter essen~ tiam speciei est" (1). Sub :lt.oc respectu principia individualia, immo ipsum esse existentiae dici possunt accidentia, quia sunt praeter essentiam speciei. b) Accideni physfoum, et est illa forma, scu illa realitas, cui competit esse in alio, et non in se tanquam in subjecto inhaesionis; est proinde illud quod advenit subjecto in suo esse jam constituto, et quod ipso indiget ut sustenta- mento ad existendum. · · "Accidens a philosophis ditpliciter accipifar. Uno modo, secitndwm quod con&ividitur a sitbstantia, et coni'inet su,b se novem rerwm genera.. Alío rnodo, accipitur accidens .... secwndum qnocl a Porphyrio unimi qwinque univcrsaliuin ponitiir.... " (2). Nos loquimut in praesenti de accidentí prout substantiae condividitur, de quo haec habet 8tus. Thomas quoad ejus definitionem: "8icut per se exis– tere non est clefinitio s11bstantiae, sed clefinitio, vel quasi definitio, siibstant<iae est: res habens qiiidditatern c11i acquú·itur vel debetiir esse non· in alio, sfrnili:ter esse in sitbjecto non est clefínitio acéidentis, secl, e contrario, res cuí clebetilr esse in alío " ( 3) . · 8ubcli-visio: Accidcns physicum dividitur in: a) Absolutmn, et est illud• quod aliqnam realitatem ponit in substan- tia quam afficit; e. g. qnantitas, figura.... · b) Relativwn, et est illud quod nullam realitatem pouit in substantia praeter ordinem ad aliud, e. g. relatio paternitatis. Quoad alias divisiones et subdivisiones, cfr. Philosophiam Naturalem. Quaestiones philosophicae: 296. Duae sunt praecipuae quaestiones quae, post Philosc:iphiarn Carthesia– narn, agitari solent circa accidentia: a) Utrurn revera dentur accidentia absoluta realiter distincta a substan– tia. Negant Carthesiani, affirmant alii omnes philosophi. b) Utrum accidentia absoluta, virtute saltern divina, possint a substantia sua separari, ita ut mancant sine uUo subjecto inhaesionis. Rursus negant Car– thesiani, et affirmant caeteri omnes. Facile enim videbis hujus quaestionis solutionern attingere rnateriam theologicam de Eucharistia, in qua dicernus rnanere accidentia panis et vini sine ullo subjecto inhaesionis, quippe ~ola substantia panis et vini conversa fuerit in Corpus et Sanguinem Christi. (1) Billot, De Verbo Incarnato, pag. 73. (2) Stns. Thoinas, q. de Spir; creat., a 11. (a) Stus, Tho:mas, "in IV Sent., dist. 11, q. 1, a,. 1, 1
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz