BCCCAP00000000000000000001372

166 DE CONVERSIONE EUCHARISTICA Companatio. Remanet substantia panis et vini, et sirnul cum ea ponitur substantia Corporis Christi; hinc duae substantiae consociatae sub iisdem accidentibus visi- bilibus; nulla igitur datur conversio unius in aliam. ' ' Ita Berengarius, postqnam coactus est admittere praese?tiam realem; ita quoque Wiccleff, Hus¡¡ (18). Subpanatio. Remanet substantia panis et vini; Corpus autem Christi fit praesens sub ea ratione omnispraesentiae quam assecutum est per ejus unionem ad Verbum; id est, ubique, et proiríde etiam in pane Eucharistiae. Unde fautores hujus err()• ris appe_llati sunt Ubiquistae (19). Sententiae affines. 287. Dantur et aliae 'sententiae plus minusve affines istis systematibus falsis, necnon et haereticis. Joannes Parisiensis somniavit quamdam unionem hypostaticam medíatam ínter substantiam panis et Verbum mediante Corpore Christi; patet igitur quod 1n hac sententia remanet substantia panis et vini, non aliter ac in sententia Ruperti Tuitiensis (20). P. Bay1na, S. J., secundum quem substantia panis et vini, post consecra– tionem, cessaret a ratione substantiae, quatenus supernaturaliter fieret acci– dens, eo quod jam non in se, sed in alio, nempe in Corpore Christi subsisteret (21). Rosminius, cujus haec propositio merito damnata est: "A catholicn doc– trina, quae sola -est veritas, mini1ne alienam putamus hanc conjecturam: In Eu– charistico sacramento substantía panis et vini fit verci cciro et verus sanguis Christi quando Christus eam fcicit terminum sui principii sentientis, ipscimque sua vitci vivificcit; eo ferme 1nodo quo panis et 'Vinum vere tra,nsubstantiantur in nostrcim carnem et sanguinem, quia fiunt terminus nostrí principii sentien– tis" (22). Uti videri potest, omnes istae sententiae duo nostrae fidei dogmata pe– nitus infitiantur: totalem scilícet cessationem substantiae panis et vini, et con– versionem unius substantiae in aliam; omnes certo fatentur praesentiam rea- · lem non obti_neri per conversionem totius substantiae panis et vini, aliumque modum assignat, qui non est catholicus. Fuerunt et alii, qui, cessationem substantiae panis et vini admittentes, conversionem tamen negarunt; isti fuere Pistorienses, contra quos edita fuit Bulla "Auctorem fidei" paulo ante memo.rata, et qui conversionem ad sententias inter Scholasticos libere dilmutcitcis facili negotio amandabant. Ctnsura 288. a) Quod praesens fiat Corpus Chr1sti per converswnem totúls subs. tantiae panis...., est doctrina de fide divina catliolica de finita: (18) Cfr. Stus Bellarminus, De Eucharistia, lib. 3, c. i1 sqs. (19) Ita Illirycus, Xemnitius et Ubiquistae; cfr, Salmanticenses, De Euchar. Sacra- mento, disp. 1, n. 34. (20) Cfr. Dict._ theol., art, Eucharistie, col. 1309 sqs. , (21) Cfr. Denzinger 1843-1846; :r.ahousse, De sacra.mentis, pag. 519, (22) pen,tnger, 1919-1920,

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz