BCCCAP00000000000000000001372

164 DE CONVERSIONE EúCHARIS1'ICA Transubstantiatio. Omnes mutationes et conversiones quas novimus, sunt secundum formam tantum, sive accidentalem, siYe substantialem, sicut in cxem– plo supra allato patet; eonversio tamen eucharistiea profundior est et intimior, quia in ea, nt in thesi praecedenti probatum est, non tantnm forma, remanente materia, aut tantum materia. remanente forma, clesinit, sed tata substantia panis et vini eessat statim ac verba conseeratoria prolata sunt; hine transnbstantiatio est species quaedam conversionis, in qua tata snbstantt"a, tum materia tnm f 01'– rna, desinit esse in Corpus Christi, quod est aliquid omnino mirabile et sing-u– lare, omnesqne facultates sive humanas si-ve angelicas prorsus excedens; et quia non tantnm exernplum talis conversionis nobis in ereatis deest, sed positive in contrarinm multa dantnr exempla, "dif fir:ilius ci asscntitur qiwm creationi" (14), dicit Angelicus. Consectaria. 284. Hinc quaedam profluunt consectaria maximi momenti ad rectam intelligentiam conversionis eucharisticae: a) Primum est, quod in conversionibus natura)ibus, puta aquae in vínum, remanet semper aliquod elementmn u.trique e;rtremo commune, materia scilicet, quae sese habet per rnodum subjecti respectu formarum sibi succedentium. Sed in hac mirabili et slngulari conversione nullum est subjectum· manens, quando– quidern, sicut superius probatum est, substantia panis convertitur tota in subs– tantiam Corporis Christi; hinc nulla ade.st creatura cujus virtus peragere va– leat transubstantiationem; et ratio est quia omnis creatura in sua actione prae– requirit subjectum in quod agat, quodque perseverare debet in suo esse; jamve– ro in hac conversione nullurn rernanet subjectum, quippe, sicut dictum est, tota substantia panis convertatur in Corpus Christi. b) Secundum est, quod in conversione naturali compositum transit in compositum, nullo modo forma in formam; in transubstantiatione auten1, m.a– teria convertitur in materiam; forma, in formami. e) 1'ertium est, quod in conversionibus naturalibus extremion quod co– rrumpitur, extremmn vero in quod gene,ratur, ita tamen ut uno eodemque motu quo unum corrumpitur, alterum generetur; in transubstantiatione neutrum ha• betur quia ad hoc esset necessarium subjectum commune, quod non datur. d) Quartum est, quod in conversionibus naturalibus mutatio incipit ab accidentibus; hic tamen accidentia prorsus intacta manent, et mutatio tota quanta efficitur in substantia. e) Quintum est denique, quod fieri non potest ut alio modo producatur extremum in qJJod, nam, si alio modo produceretur, esset per creationem; sed creatio non est transitus de uno modo essendi ad alium, sed de non esse ad esse; quare "mfrabilis illa et singularis conversio non potest esse • nisi unius indivi– diwe substantiae in aliam individuam substantimn praeexistentmn, quatenu.s vi1·tute divina hoc individuurn dernonstratum fit illud indú1iduum demonstra– tum, quod est vraeter, et suvra, omnem comvrehensionem humani intellectus" (15). His igitur prae oculis habitis, veniendum jam est ad expositionem erro– rum, qui dogma conversionis rejiciunt; sed Iie obliviscaris, quaeso, statum quaestionis, sen quid in praesenti velimus probare, nexmn q1ierndam scilicet (14) In IV Sentent., dist. 11. q. 1, a. 3, sol. 3, ad 1; 3, q. 75, a, 8, ad 3. (15) Bi.llot, op, cit., pag. 367,

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz