BCCCAP00000000000000000001339

64 Elizondo papalem avocata, Alexander IV an. 1256 Gulielmi librum condemnavit et destruere iussit (16). Secunda vero pars huius periodi (1266-1272) incipit simili modo, scilicet, quodam Gulielmi amplissimo tractatu an. 1266-1267 con– scripto (17); sed verus dux et princeps adversariorum mendicantium fuit eiusdem discipulus et amicus Gerardus de Abbatisvilla, qui men– sibus iulio, augusto ve! septembri an. 1269 librum contra tracta– tum Manus quae contra Omnipotentem tenditur publici iuris fecit et inscripsit Contra adversarium perfectionis christianae. In tres dividitur libros, scilicet, de perfectione christiana, de bonis et possessionibus ecclesiasticis perfectioni non contradicentibus, de rationibus adversarii confutandis, in quibus contra ipsum vitae religiosae fundamentum invehit, expropriationem in communi negat et pecuniae prohibitionem ad perfectionem non pertinere proclamat (18). Statim contra Gerardi libellum exsurgunt mendicantes et acris initiatur controversia, ex qua permulta prodiere documenta in quinque coetus cum peritioribus dividenda: scrlpta, scilicet, circa Contra adversarium Gerardi, circa De perfectione vitae spiritualis sancti Thomae, circa quaestionem pue– rorum oblatorum, circa prioritatem aut mandatorum aut consiliorum evangelicorum aut paupertatis, scrlpta quae ad nullum horum coetuum expresse pertinent (19). Notandum est praecipua contra Gerardi libellum documenta a maximis mendicantium doctoribus emanasse. Sanctus Thomas eum (16) ALEXANDER iV, Romanus pontifex, 5 oct. 1256, in BF II, 160b-162b. (17) GuLIELMUS A SANCTO AMORE, Collectiones sacrae et canonicae scripturae ad defensionem ecclesiasticae hierarchiae et praeparationem simplicium fidelium Christi contra perícula imminentia ecclesiae generali per hypocritas, pseudopraedica– tores et penetrantes domos et otiosos et curiosos et gyrovagos, in Opera omnia quae reperiri potueruni, Constantiae 1632, 111-490. (18) ÜERARDUS DE ABBATISVILLA, Contra adversarium perfectionis christíanae, maxime praelatorum, facultatumque ecclesiastícarum inimicum: S. Ciasen editionem criticam curavit in Tractatus Gerardi de Abbatisvilla << Contra adversarium per– fectionis christianae >>, in AFH 31 (1938) 276-329; 32 (1939) 89-200. (19) Cf. auctores in nota 7 recensitos, imprimis P. GLoRrnux, Les polémiques, 5-4l; S. CLASEN, Der hl. Bonaventura, 12-23; A. TEETAERT, Deux questions, 374-387.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz