BCCCAP00000000000000000001339
116 Elizondo divino diverso ab officio ecclesiae romanae (251) et de fratrum eiec– tione (252), in quibus, ut putamus contra aliquos tune temporis auc– tores, non debebat observari Gregorii IX decretalis, utpote iam ab Innocentio IV revocata, sed huius pontificis bulla Ordinem vestrum appellata (253). Ex altera vero parte, quamvis initio saeculi XIV Clemens V novam ediderit regulae declarationem, animadvertendum est, ea non ob~ stante, Nicolai consfüutionem vim suam adhuc retinuisse, non tan– tum in his de quibus Clemens V non loquitur, quaeque multa sunt, quippe cum huius pontificis expositio sit partíalis et in non paucis ut bullae Nicolai III suppletiva habenda sit (254), sed etiam in his de quibus Clemens V agit. Etenim explicite in diversis locis ad eam revocat, v. gr., cum de facultate concionandi (255), de numero tuni– carum (256), de pecunia (257), de non acceptandis testamentorum exsecutionibus (258), de hortis (259) et de equorum et armorum obla– tionibus (260) disserituro Ex his omnibus ciare apparet quomodo Clementis expositio ex se non revocet sui praedecessoris decretalem, sed tantum ea quae forsitan bullae Exivi de paradiso aperte contra– dicant (261 ). (251) De quo loquitur tantum Innocentius IV (Ordinem vestrum, 238a). (252) De quibus agunt Gregorius et Innocentius, etsi non concorditer (Quo elongati, 230b; Ordinem vestrum, 238a). (253) Cf. nostram elucubrationem, supra memoratam: Bullae << Quo elongati >> Gregorii IX et<< Ordinem vestrum >> Innocentii IV, in Laurenlianum 3 (1962) 349-394. (254) Cf, appendicem, ubi. hoc melius demonstratur. (255) CLEMENS V, Exivi de paradiso, 6 mal 1312, ed. Seraphicae legislationis textus originales, Ad Claras Aquas 1897, a. 3, n. 2, p. 238. (256) !bid. a. 5, n. 1. p. 241. (257) lbid. a. 7, n. 1 s, p. 243s. (258) !bid. a. 12, p. 251. (259) lbid. a. 13, p. 252. (260) !bid. a. 17, p. 255. Et implicite Clemens V admittit Nicolai III bullam relate ad legata fratribus concessa (!bid. a. 9, n. 2, p. 249). (261) << Declaratio Clementis V non est expositio totius regulae ... nec abrogat declarationem Nicolai III neque illam Martini IV» (E. WAGNER, OFM., Historia constiiutionum generalium ordinis fratrum minorum, 26).
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz