BCCCAP00000000000000000001339

114 Elizondo denariorum tum immediate sub aspectu virtutis aut voti paupertatis (art. 2-13) memorentur, hoc debemus sollemne stabilire principium: quod bulla Exiit qui seminat nudam contineat regulae declarationem; nam, ut vidimus, quae ad paupertatem non respiciunt ex bullis Quo elongati Gregorii IX et Ordinem vestrum Innocentii IV sunt desump– ta (238); quae vero paupertatem tangunt ad strictam bul!arn Grego– rii IX magis accedunt quam ad ampliorem Innocentii IV, scilicet, relate ad nuntios seu syndicos; alia autem occasione iam probavimus quomodo hae duae sollemnes decretales sint verae regulae interpre– tationes seu declarationes, minime vero dispensationes (239). Nico– laus I I I praeterea etiam aperte defendit altissimam fratrum pauper– tatem et omnimodam in communi exproprlationem (240), usum pau– perem rationabilem proclamans (241 ). En igitur conclusio: sollemnis Nicolai ! II constitutio nullo modo potest ut regulae dispensatio considerari, sed ut simplex et nuda de– claratio (242), equidem et authentica, utpote a legislatore ecclesiastico supremo directe promulgata (243); universalis, nam ad omnes chri– sfüideles est directa, non tantum ad fratres, ut inscriptio et ipsamet bullae redactio manifestant (244); exclusiva, siquidem, ut statim vide– bimus, omnes revocat praecedentes decretales (245). (238) Cf. quae supra diximus de builae Exiit qui seminat fontibus. (239) Cf. nostrum articulum F. EuzoNno, Bullae << Qua elongaii » Gregorii l X et« Ordinem vestrum >> lnnocentii IV. De duabus primis regulae franciscanae authen– ticis declarationibus, in Laurenlianum 3 (1962) 349-394. (240) N1coLAus Ill, Exiit qui seminat, a. 2, n. lss, pp. 190-193; a. 4, n. Iss, pp. 196-199. (241) !bid. a, 3, n. 1-5, pp. 193-196; a. 5, n. ls, p. 199s. (242) Quamvis in ultimo articulo ioquatur de concessionibus (!bid. a. 24, p. 226). (243) !bid. a. 24, p. 226s. (244) << Nicolaus episcopus, servus servorum Dei, ad perpetuam rei memo– riam >> (!bid. 181). lnscriptio vero bullarum Quo elongati et Ordinem vestrum haec est: << Dilectis filiis generali et provincialibus ministris ac custodibus ceterisque fratribus ordinis minorum ,, (Quo elongati, in EuBEL, Epitome, 229a; Ordinem ve– strum, l. cito 238a). (245) N1coLAus III, Exiit qui seminat, a. 22, n. 2, p. 223; a. 24, p. 226.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz