BCCCAP00000000000000000001339

Bulla << Exiit qui seminat » Nicolai HI Hl V. ·- ALIQUAE QUAESTIONES IURIDICAE Cum agatur de decretali maximi momenti pro ulteriore minoritica legislatione, ad maiorem rei cognitionem allquas superaddimus quae– stiones quae directe eiusdem respiciunt comprehensionem, disseren– tes: l) de natura iuridica; 2) de revocatione, a. - Natura iuridica. Nicolai III constitutio habenda est ut authentica, universalis, exclusiva et simplex regulae declaratio, minime vero privilegium aut dispensatio. Etenim, si fratrum vota et desideria inspiciamus, si romani ponti– fkis intentionem perscrutemur, si aliorum romanorum pontificum mentem aperiamus, si franciscales legislationes et regulae commen– tatores examinemus, si ipsam bullam attente consideremus, hoc sem– per ab omnibus debet admitti: quod bulla Exiit seminal nudam et propriam constituit regulae declarationem, equidem et praecipuam una cum expositione Exivi de paradiso Clementis V. Profecto, cum fratres Nicolaum II I adiverunt ut regulam exponeret alte proclam&– runt << quod in nullo quantum ea respiciunt perfectionis volebant dictam regulam relaxari seu dispensationem aliquam intro– duci >> (227). Et ipsemet papa confitetur fratres velle << plenam obser– vationem eiusdem regulae >> (228). Ex altera vero parte Nicolaus II l aperte asserit sive explicite sive implicite se regulam intendere decla– rare (229). Et alii romani pontifices non semel de Nicolai III loqm.mtur (227) Chronica auaeaai71, ineuntis saec. XIV, edita a F. M. DELORME, in Anto- nianum 16 (Hl4l) 137s in nota 137). (228) N1coLAus I Exiit qui seminat, Prologus, n. 4, p. 185. (229) !bid. Prologus, n. 4, p. 185; a. 1, n. 2, p. 187; a. 22, n. 2, p. a. 14, p. 213.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz