BCCCAP00000000000000000001339

108 Elizondo tur (216). Hoc procul dubio demonstrat quanta cum obedientia et veneratione haec constitutio pontificia semper a fratribus sit recepta. Sed et aperte dicendum est Nicolai I I l bullam non ab omnibus et omnimode eadem cum reverentia acceptam esse. Etenim laxioribus nimis rigida et rigidis nimis laxa videbatur. Profecto ex diversis antiquioribus fontibus cognoscimus exemplum typicum quod nobis factionis exsistentiam quae contra bullam Exiit adlaboravit. Frater Nicolaus Ghistelle, prope Ostende, in iure magíster antequam ordinem franciscanum ingrederetur, papae poenitentiarius et minister provincialis Franciae an. 1285-1289 (217), libellum contra bullam Exiit et puram eiusdem observantiam conscripsit. Sententiae ab eo propu– gnatae aliquibus fratribus placuerunt et fratris Nicolai doctrinae fave– runt. Minister vero generalis Matthaeus ab Aquasparta (1287-1289) scriptum deprehendit et omnibus eidem faventibus poenam in consti– tutione statutam intulit (218). Nescimus quid in eo auctor defenderit, quia nobis est ignotus, cum ministri generalis iussu fuerit destructus. Sed, eo non obstante, hoc episodium maximi est momenti ad oppo– sitionem aliquorum fratrum contra bullam Exiít detegendam. AHud non minoris momenti exemplum contra decretalem habemus. Aliqui fratres qui habebantur ut spiritualiores et a Caelestino V eremi– ticam vitam obtinuerunt ad perfectiorem regulae observantiam adim– plendam, omnes pontificias codicis minoritici declarationes spernebant, nullum romanum pontifkem potuisse regulam interpretare procla– mantes et in concreto asserentes Dei angelum auctoritatem pontifkiam l. cil. in AFH 4 (1911) 697-712: pp. 700, 702; Epístola jraticellorum ad universos christifideles, ed. ÜLIGER, l. cit. in AFH 3 (1910) 263-266. Cf. D. DOUIE, The nature and the effecí o/ ihe heresy of the fraticelli, Man chester 1932. (216) De variis vocabuli Nicolaitae signíficationibus cf. L. ÜL!GER, in AFH 3 (1910) 269 nota 1. (217) A. CALLEBAUT, OFM., Les provinciaux de la province de France, in AFH 10 (1917) 346s. (218) Catalogus generalium ministrorum, ed. HoLDER-EGGER, Cronica fratris Salimbene de Adam, ordinís minorum, Hannoverae et Lipsiae 1905-1913, 668s (ed. AF III, 703); Chronica XXIV generalium, in AF !H, 408; WADDlNGUS V, an. 1289, n. 22, p. 234.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz