BCCCAP00000000000000000001339

Bulla (( Exiit qui seminat >> Nicolai 111 103 IV. -- Haec maximi momenti decretalis in scholis, iuxta Nicolai I I I pla– citum, legenda erat (185) et de facto leda fuit. Pastea Bonifacius VH I, qui in eiusdem redactione adlaboraverat, eam dictaverat et in pro– mulgatione sollemniter legerat (186), in corpus iuris eam inseruit, ita ut iam omnimode pro omnibus authentlca evaserit et vim iuridicam strictissimam universalem acquisierit (187). Clemens V in bulla Exivi de paradiso, quae una cum decretali Exiit qui seminal fundamentum praecipuum posteriorls franciscanae legislatio– nis constituit, Nicolaum III multoties memorat sive explicite, v. gr., cum de praeceptis aequipollentibus (188), de fratrum vestimentis (189), de pecunia (190), de non acceptandis testamentorum exsecutionibus (191) et de hortorum liceitate (192) loquitur; sive implicite, cum de evan– gelii observatione (193) et de regulae praeceptis (194) agit. Ioannes vero XXH, qui Nicolai expositionem tamquam solidam, claram, iuci– dam et multa maturitate digestam commendavit (195), postea poe– nas contra eiusdem commentatores a Nicolao III praescriptas revo– cavit (196), immo et eiusdem de omnimoda expropriatione doctrinae (185) N!COLAUS HI, Exilt qui seminat, ª· 23, n. 1, p. 223s. (186) Cf. quae supra de hac re protulimt:s. (187) e, 3, De verborum significatione, V, tlt. 12, in VI (ed. A. FRIEDBERG, Corpus iuris canonici, II, Upsiae 1881, 1109-1121.) (188) CLEMENS V, Exivi de paradiso, 6 mai 1312, a. 3, n. l, p. 236 (ed. Sera- phicae legislationis textus originales, Ad Claras Aquas 1897). (189) !bid. a. 5, n. 1, p. 241. (190) !bid. a. 7, n. 1s, p. 243s. (191) !bid. a. 12, p. 251. (192) !bid. a. 13, p. 252. (193) /bid. a. I, n. 1s, p. 233s. (194) /bid. a. 2, 11. 1s, p. 234s. (195) IoANNES XXII, Quorumdam exigit, 7 oct 1317, in BF V, 128a. (196) IDEM, Quia nonnumquam; 26 mart. 1322, in BF V, 224b-225b.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz