BCCCAP00000000000000000001339
102 Elizondo debeant, non dicatur; adiciens quod fratres nullo modo aliquas litteras ab apostolica sede petant; et alia quaedam interserens quae non pos– sent sine multa difficultate servari. Propter quod fratres haesitantes an tenerentur ad observantiam testa– mentí praedicti, dubitationem huius– modi per eumdem praedecessorem Gregorium IX petierunt de ipsorum conscientiis amoveri. Qui, slcut asseritur, attendens pe– riculum animarum et difficultates, quas propter hoc possent incurrere, dubietatem de ipsorum cordibus amo– vendo, dixit fratres ipsos ad ipsius mandati observantiam non teneri, quod sine consensu fratrum, et ma– xime ministrorum, quos universos tangebat, obligare nequivit; nec suc– cessorem suum quomodolibet obliga– vit, cum non haberet imperium par in parem. Nos autem circa praeseri– tem articulum nihil duximus inno– vandum (183). verbis utamur eiusdem quod sic ve! sic intelligi debeant, non dicatur; adiciens quod fratres nullo modo ali– quas litteras ab apostolica sede pe– tant, et alia quaedam interserens, quae non possent sine multa difficul– tate servari. Propter quod haesitan– tes an teneamini ad observantiam testamenti praedicti, dubietatem huiusmodi de conscientiis vestris et fratrum vestrorum per nos amoveri petistis ... ... Nos tamen attendentes anima– rum periculum et difficultates quas propter hoc possetis incurrere, dubie– tatem de vestris cordibus amovendo ad mandatum illud vos dicimus non teneri, quod sine consensu fratrum, et maxime ministrorum, quos uni– versos tangebat, obligare nequivit, nec successorem suum quomodo– libet obligavit, cum non habeat im– perium par in parem (184). Ex omnibus quae hucusque diximus de articulis quae pau– pertatem non respiciunt, apparet quomodo Nicolaus 11 I decessorum suorum vestigia stricte presserit, ita ut aperte possimus affirmare impensas labores tam romani pontificis quam suorum collaboratorum ad decretalem Exiit elaborandam eos pro obiecto non habuisse. Igitur quaestiones difficiliores et ingratae vere fuerunt quae paupertatem tangebant. Hoc non est mirandum, si in mentem revocemus quae supra exposuimus de clericorum et fratrum circa hanc materiam dispu– tationibus. (183) L cit. 221s. (184) L. cit. 20s,
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz