BCCCAP00000000000000000001339

88 Elizondo littera encyclica quam, Nicolao IH praecipiente (136), magister prae– dicatorum generalis Ioannes de Vercellis ad suos subditos de pontificia Exiit decretali scripsit, in qua praecipua discussionum argumenta memorantur (137). Hoc idem demonstratur ex epistola superioris pro– vinciae Provinciae ad fratres dominicanos die 5 ianuarií 1280, qua littera praedicta magistri generalis transmittitur (138). Sollemnis igitur decretalis videtur in hoc capite esse referenda, secundarie sed non accidentaliter, ad fratres praedicatores (139). In numero 4 prologi, Nicolaus I l ! memorat implicite fratrum pefüionem ut docu– mentum hoc conficiatur, et in numero 6, ipsius pontificis erga ordinem reverentiam et amorem. Clauditur prologus more stricte iuridico. (136) Sic affirmat D. A. M0RTIER, O. P., Histoire des maítres généraux de l'ordre des freres précheurs, H, Paris 1905, 161. (137) << Cum igitur periculosum sit fratribus regimini nostro commissis, ut ex praemissis apparet, contendere cum minoribus de regula et statu ipsorum seu dicere quod habeant aliquid in communi ve! speciali, usu dumtaxat excepto, aut dicere quod nihil habere non sit de statu perfectionis, aut quod pecuniam recipiant per se ve! per interpositas personas, consulo et volo ut transcriptum praesentium con– ventibus vestrae provinciae celerius transmittatis >> (I0ANNES VERCELLENSIS, Lit– tera, dominicae primae adventus 1279, in B, M. REICHERT, O. P., Litterae encyclicae magistrorum generalíum [ Monumenta ordinis fratrum praedicatorum historica, V], Romae 1900, 114ss [p. 116]). (138) << Cum ergo per ea quae in praedicta littera contínentur possit evidenter haberi quod intentio est summi pontificis et voluntas magistri ordinis quod de his quae ad regulam et statum fratrum minorum pertinent caute loquamur, nec ad loquendum super his linguas nostras improvide extendamus, rogo et in remissio– nem peccatorum vobis iniungo quatenus sollicite caveatis, ne possitis reprehen– sibiles ve! notabiles inveniri cum de facili possetis excommunicationis sententia innodari. Propter quod volo quod in singulis conventibus transcriptum huius lit– terae habeatur, ut melius fratres possint colligere circa quae ipsos oporteat cautos esse >> ( !bid. 116). (139) Ipse Mortier, ioquens de Nicolao Ill, asserit: << Désireux de pacifier l'ordre qui lui était si cher et d'imposer silence a ses détracteurs, il renouve!a l'ap– probation de la regle franciscaine et en donna le sens authentique. Les mineurs de toute distinction se disputaient sans cesse sur la pauvreté; a cóté d'eux, leurs adversaires ou leurs émules, comme les precheurs, profitaient largement de ces disputes familiales pour diminuer leur influence. Aussi Je pape exigea que maitre

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz