BCCCAP00000000000000000001339

86 Elizondo Quae ad paupertatem non pertinent. Prologus Prologus, in editione Seraphicae legislationis textus originales qua hic utimur, quinque numeris constat (pp. 181-186). Numerus 1 est bullae introductio parabolam evangelicam seminantis memorans. Nullius auc– toris speciale vestigium invenimus. In numero 2 amplissimas ordini laudes pontifex intonat, ínter quas aliquae videntur ad sensum sump– tae ex sancto Bonaventura: Exiit Haec est [religio] ... quam Chri– stus passionis suae stigmatibus con– firmavit, volens ínstitutorem ipsius passionis suae signis notabiliter insi– gniri (131). Legenda maior Quod ut certius constaret testi– monio Dei ... impressa sunt ei [fran– cisco] stigmata Domini Iesu ... ad confirmationem omnimodam regulae et commendationem auctoris (132). In numero 3 miratur papa de inimicorum contra fratres minores astutia et de aemulatorum insania: ... lnterdum aemulatores agitatos invidia, iracundia et indiscreta iusti– tia concitavit mordentes fratres et eorum regulam quasi illicitam, inobser– vabilem et discriminosam caninis latratibus lacerantes, non aHendentes hanc sanctam regulam, ut praedicitur, praeceptis ac monitis salutaribus insti– tutam, apostolicis observationibus roboratam, per piures romanos pontí– fices approbatam et etiam per sedem apostolícam confirmatam, tot divinis testimoniis communitam quae credibilia facta sunt nimis in tot sanctis viris in observantia huius regulae agentibus et finientibus dies suos, quorum non– nullos sanctorum catalogo sedes eadem ex eorum vita et miraculis fecit adscribí (133). Prima verba referuntur in primis ad ordinum mendicantium ini– mkos, sci!icet, ad magistros cleri saecularis antea memoratos, specia– tim ad Gulielmum a Sancto Amare et ad Gerardum de Abbatis- (131) L. cit 183. (132) L. cit. c. 4, n. 11, p. 516b. (133) L. cit. 183s.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz