BCCCAP00000000000000000001339

82 Elizondo Iil. - FONTES Undenam bullae auctores doctrinam hauserint, quamnam viam doctores elegerint, quidnam celebres magistri voluerint in hoc sollem– nissimo documento redigendo satis perspicitur tum ex fratrum ad pontificem petitione tum ex assidua decretalis lectione, Fratrum intentio duplex fuit, scilicet, contra aemulatornm insidias habere fulcimentum et dubitationum regulae claram possidere inter– pretationem, « protestatione praemissa quod in nullo quanium ad ea quae respiciunt statum perfectionis volebant dictam regulam relaxari seu dispensationem aliquam introduci >) (108). Praeterea, aliqui ex docto– rlbus a romano pontifice convocatis iam de regula franciscana scrip– serant, ut loannes Gualensis seu Valensis, qui certe ante bullam Exiít eiusdem interpretationem fecerat (109) et Petrus Ioannis Olivi, qui ad sui ministri provincialis instantiam, specialem tractatum ad bullam praeparandam redegerat (110) et de usu paupere etiam ante decretalem (108) Chronica quaedam, in Antonianum 16 (1941) 137 nota l. Hoc Nicolaus III confümat: << Cum ad plenam observationem eiusdem regulae in vigore spiritus eornm fervere noscatur intentio >> (Exiit, Prologus, n. 4, p. 185). (109) IoANNES VALENS!S, Declaratio super regulam, ed. Firmamentum trium ordinum, Venetiis 1513, pars III, 98va-106ra. (l 10) ,, Quomodo, autem, ex nostrae professionis statu et regula hoc [pau– pertas in communi et in specia!i] abundanter probetur, probavi alibi per vias duo– decim, quas Romae, a sanctae memoriae fratre Bertrando ministro meo super hoc requisitus, conscripsi, tempore quo ministri cum discretis aliis ibídem conve– nerant ad deliberandum super declaratione tune temporis a domino N. fienda et paulo post facta >> (Ouv1, Expositio super regu{am, ed. Firmamentum, l. cit. c. 6). In hoc tractatu de sequentibus quaestionibus loquebatur: << Quod regula fratrum minorum excludit omnem proprietatem tam in speciali quam in communi ex duo– decim sequentibus evidenter posse patere credo, videlicet: 1) ex vitae evangelicae seu apostolicae voto et perfectione; 2) paupertatis suae singulari commendatione; 3) omnis proprietatis seu appropriationis universali negatione; 4) mendicitatis et peregrinationis commendatione; 5) pecuniae totali inhibitione; 6) victualium et aliorum necessariorum humili receptione; 7) omnium habendorum et conservan– dorum omnímoda improvisione; 8) fratrum recipiendorum ad ordinem prius expro– priatione; 9) circumstantiarum nobilium paupertatis singulari expressione; lO) alío-

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz