BCCCAP00000000000000000001339
Bulla << Exiit qui seminat •> Nicolai H I 81 est, coram << cardinalibus ac universis praelatis qui tune temporis Viter– bii existebant et universo clero ac religiosis praesentibus, qui de mandato domini papae ad haec vocati fuerant >> (105). Postea vero ipse Bonifa– cius VIII in suam authenticam collectionem, Uber VI nuncupatam, decretalem inseruit (106). Igitur, bulla Exiit qui seminal, et!am si unice ad redactionis stadia inspiciatur, nullo habito respectu ad eiusdem intimum valorem, pro– cul dubio habenda est ut maximi momenti documentum; nam secus non intelligitur cur tanta cura tantaque sollicitudine fuerit redacta, Hoc magis ac magis innotescit si ad auctorum scientiam et dignita– tem mentem nostram vertamus: sunt etenim inter eos maximi in theo– logia magistri, ut Gualterus a Bruges, Bartholomaeus a Bologna et Petrus Olivi; notissimi in utroque iure periti, ut omnes qui secun– dam commissionem efformarunt, ínter quos et celeberrimus Bonifa– cius VH I. Praeterea, ad maiorem undequaque rei cognitionem haben– tur beatus (Gualterus a Bruges) et auctores diversarum tendentia~ rum, scilicet, fratres minores (et communitatis patroni et spiritualium pater, hoc est Olivi), clerus saecularis et etiam frater dominicanus, Vere potuit Nkolaus HI affirmare documentum hoc << maturitate plena >> discussum fuisse (107). (l05) Chronica quaedam, l. cit. (l06) e, 3, De verborum significafione, V, tit. 12, in VI (ed. A. FRIEDBERG II, Lipsiae 1881, 1109-1121). Oeneralis minister Bonagratia, suos gratos animos erga futurum pontificem Bonifacíum VIII ob suos in redigenda bulla labores impen– dens, ordinavit omnibus ordinis sacerdotibus unum sacrum pro ipso litare. << Vo!o insuper ad fratrum omnium notitiam pervenire qualiter magister Benedictus, domini papae notarlus, in scrib1mdo constitutionem super regulam nostram solli– citissime laboravit et gloriosissime ad famam ordinis praedicavit eamdem, Et ideo ne tanto beneficio videamus ingrati, mando quod pro ipso a quolibet sacerdote ordinis una missa ceiebretur >> (GLASSBERGER, Chronica, in AF II, 93). Revera, futurus papa Bonifacius VX 11 in decretali condenda amplissimas habuit partes, Redegit bullam una cum fratribus, discussit eam primo cum tribus peritissimís viris, deinde cum variis cardinallbus, eam dictavit, eam soliemniter !egit in pro– mulgatione et, postremo, eam in corpus iuris inseruit. (107) N1coLAUS IH, ExW qui seminal, Prologus, n. 5, p, 186. Laurentianum, - An, IV 6
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz