BCCCAP00000000000000000001339

76 Elizondo Praeterea, ipse difficultates ordinis externas omnimode cognoscit, scilicet, fratrum detractores et aemulatores, inimicornm contra ordi– nem scripta et franciscanorum responsa, de quibus antea locuti sumus. Cum officium protectoris relinqueret et suo nepoti id conferret, díxit ei fratres non indigere eiusdem gubernatione cum iam sapientes et prudentes haberent praelatos, nec correctione cum ad hoc ordinis sufficerent superiores; fratres tantummodo indigere cardinalis patro– cinio seu protectione, << sunt enim imbecilles et pauperes, et multas habent frequenter qui eos indebite inquietant, quibus per se repugnare non pos– sunt, et ideo indigent brachio et fortitudine protectoris. Hoc est potissimum in quo ipsis tua cura debet assistere>> (73). Sciebat enim quanam invi– dia, quanam perseverantia non pauci adversus fratres pugnarent, nam in cleri saecularis et ordinum mendkantium controversia directe interfuit. Cum esset cardinalis et antequam ad officium protectoratus ordinis assumptus esset, una cum aliis tribus cardinalibus, libellum Gulielmi a Sancto Amore, Tractatus brevis de periculis novissimorum temporum nuncupatum, Anagni examinavit et condemnavit (74). Hunc igitur romanum pontificem, conditionis fratrum tam internae quam extemae profundum agnitorem simu!que ordlnis strenuum ama– torem adeunt religiosi ab eo petentes regulae decíarationem, qua et inimicorum destruat insidias et fratrum dissipet dubitationes, Nkolaus II i rem serio considerans fratribus praecipit ut a!iqua circa hoc argumentum capita ínter se discutiant et redigant Hi man– dato apostolico obsequentes inter se deliberant, scriptum redigunt et commissionem circiter duodecim membrorum eligunt ut romanum pontificem adeant, tune temporis apud Surianum residentem, ad hoc etiam experientia informati, nostras ad ordinem praefatum convertimus cogita– tus >> (Exiit qui seminat, Prologus, n. 5, p. 185s). (73) PHILIPPUS DE PERUS!O, Epistola, ed. HoLDER-EGGER, 683 (ed. AF III, 711); Chronica XXIV generalium, ed. AF III, 368s; Memoria/e ordinis, 229r; GLAss– BERGER, Chronica, in AF H, 93. (74) Cf. ALEXANDER IV, Romanas pontifex, 5 oct. 1256, in BF II, 160b-162b, praesertim p. 162a. Cf. etiam GRATIEN, op. cit. 218ss.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz