BCCCAP00000000000000000001339

Bulla << Exiit qui seminat >> Nicolai I11 69 4) religiones activae sunt imperfectae, nisi divitiarum abundantiam in communi habeant; 5) habere in communi bona mobilia et immo– bilia non impedit religionis perfectionem relate ad contemplationem, praedkationem et munus docendi; 6) haec probantur exemplo Christi et apostolorum; contrarium facere est, iuxta sanctum Antonium et sanc– tum Augustinum, periculosum; 7) paupertas non est perfectio, sed per~ 'fectionis instrumentum, equidem et mínimum relate ad vota evangelica, nec quanto maior tanto perfectior, sed tanto maior quanto fini reli– gionis magis proportionata (34). Quae fratris Thomae ·sententiae ab Olivi impugnantur, a!iquando totaliter, aliquando vero partialiter, sed semper acriter et expresse, v. gro, verbis sequentibus: opinio erronea, falsa, nova et inaudita, contraria doctrinae Christi, Christo contume– liosa, etc. (35). Gulielmus de Mara celeberrimum tune temporis conscripsit opus, Correctorium fratris Thomae nuncupatum, in quo sancti doctoris sententias diversis in scriptis propugnatas impugnat (36). Hoc opus minoribus ita placuit ut in memorialibus capituli generalis argenti– nensis, an. 1282 celebrati, legitur summam fratris Thomae non multi– plicandam esse nisi pro lectoribus rationabiliter intelligentibus << et lwc nonnisi cum declarationibus fratris Wilhelmi de Mara non in margimbus positis, sed in quaternis; et huiusmodi declarationes non scribantur per aliquem saecularem >> (37). Ex alia vero parte fratres praedicatores contra Gulielmi librum acerrime invehunt (38) et diversa sic vocata (34) PETRUS IoANNIS Ouv1, Quaesliones de perfectione evangelica, ed. F. EHRLE, Petrus Johannis Olívi, sein Leben und seine Schriften, in AU{O 3 (1887) .519s. (35) /bid. 520ss. · (36) Editum est una simul cum opere Correclorium corruptorii << Quare >>, in nota 39 recensito. Scriptum est postremis mensibus an. 1277 aut primis mensibus an, 1278. (37) Dcfinitiones et memorialia capituli Argentinae an, 1282 edita sunt a O. FussENEGGER, OFM., Definitiones capituli genera/is Argentinae celebratl anno 1282, in AFH 26 (1933) 127-140 (p, 139, n. 2). Cf. P. ÜLORrnux, Non in marginibus posi– tis, in Recherches de théologie ancienne et médiévale 15 (1948) 182ss. (38) Gulielmus de Mara duas redactiones sui operis contra fratrem seu sanc– tum Thomam fecit, et insuper, declarationes de variis eiusdem sentenfüs redegit.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz