BCCCAP00000000000000000001339
68 Elizondo religio non est perfectior quae maiorem paupertatem servat, sed quae eiusdem fini magis est accommodata. ldeoque religiones quae ad vitam activam- corporalium actionum tendunt, debent divitiarum abundan'.' tiam procurare, ita ut imperfectae essent si communibus carerent divitiis; religiones contemplativae moderatas debent habere facultates; mixtae vero habeant oportet vitam quam maxime ab exterioribus sollici– tudinibus expeditam, quod fit si necessaria vitae congruo tempore conserventur; Dominus enim paupertatis institutor, loculos habuit; . itaque aliquid possidere in communi non diminuit religionis perfec– tionem (31). Praeterea, ipse sanctus Thomas tres distinguit species seu modos professionem emittendi: regulam profiteri, vivere secundum regulam, obedientiam secundum regulam. In secundo casu religiosus << cautius >> profitetur; in tertio vero << adhuc cautius >> (32). Has et similes dominicanorum opiniones aegre procul dubio fratres ferebant minores, non tantum qui ad paupertatem seraphicam nimis exaltandam erant proclives; sed etiam sententiarum moderatarum fau– tores. Videbantur enim contra franciscanorum vitam et doctrinam esse propugnatae (33). Nihil proinde mirum si ex ordine minorum acria prodierint responsa. Ut aliqua ex iisdem afferamus exempla, duo cele– berrimi magistri contra sancti Thomae sententias scripserunt, scilicet: Petrus Ioannis Olivi et Gulielmus de Mara. Olivi septem memorat cavenda in doctrina fr'atris Thomae de paupertate religiosa: 1) verba Christi nolite possidere ... non sunt prae– cepta, sed concessiones; 2) aut statuta temporalia et evacuata passionis Christi tempore; 3) << qui portat sua in praedicatione supererogat »; (31) /bid. II-II, q. 188, a. 7. (32) /bid. 11-II, q. 186, a. 9, ad l. (33) Gulielmus a Mara in suo opere Correctorium fratris Thomae asserebat: « Secundum quod dicit quod illi cautius profitentur qui non profitentur regulam, sed vivere secundum regulam, et adhuc cautius aliqui profitentur regulam in ali– quibus religionibus qui profitentur tantum secundum regulam obedientiam, in his verbis insinuat quod ingredientes religionem non debent profiteri regulam, alioquin minus caute faciunt. Et hoc reputamus falsum •> (Ed. P. GLORIEUX, Le Correctorium corruptorii <• Quare •>, I<:ain 1927, in II-II, articulus 14, p. 305),
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz