BCCCAP00000000000000000001339
Bulla << Exiit qui seminat >> Nicolai I II 67 Ioculos habuit et vitae necessarium emebat (27). Ioannes Peckham con– tra huiusmodi doctrinam invehit et diversis argumentis demonstrat fra– tres praedicatores apostolos non imitari, cum habeant aurum et argen– tum et calceati ambulent; praeterea, illi praedicant non ex regula, sed ex statutis seu constitutionibus, fratres minores vero ex ipsa regula; hi, si apsque calceamentis incedunt, tamen in hieme tartaros, graecos et saracenos adeunt, in aestu damna patiuntur nudis pedibus per terram ardentem euntes; et si e domo exeuntes quae apponuntur eis mandu– cant, Christi doctrinam in evangelio promulgatam sequuntur. In ulti– ma parte, omnimodam paupertatem et denariorum prohibitionem defendit (28). Sanctus Thomas de paupertate scribendo mitiorem docet sententiam. Christi verba nolite aurum vel argentum possidere, sunt aut concessiones, ideoque non obligatorie sequendae, 2ut statuta temporalia apostolis data, ab ipsomet postea revocata, ut legitur in Lucae evangelio 22, 35s; tempore enim perfectae libertatis quae ad necessitatem non pertinent uniuscuiusque relinquuntur arbitrio (29). Perfectio enim vitae chri– stianae non consistit essentialiter in voluntaria paupertate (30); nam paupertas non est perfectio, sed perfectionis instrumentum, equidem est minimum trium principalium evangelicorum consiliorum: vota ete– nim castitatis et obedientiae ei praeeminent; iamvero, cum instru– mentum tanto perfectius sit quanto ad finem securius perducat, ea (27) Haec Kilwardby epistola iam non invenitur, sed praecipua eiusdem -frag– menta in Ioannis Peckham contra eurrtdem tractatu inveniuntur. Cf. E.M. F. SoM– MER-SECKENDORFF, Studies in the lije of Robert Kilwardby, Romae 1937, 52-55; F. PELSTER, Bine Kontroverse zwischen englischen Dominikanern und Minoriten über einige Punkte der Ordensregel, in Archivum fratrum praedicatorum 3 (1933) 57-80 (57-66). . (28) IOANNES PECHAM, Tractatus contra Robertum Kilwardby, editus a F. Tocco, La quistione della povertd nel secolo XIV secondo nuovi documenti, Napoli 1910, 174-275 (ed, 219-275). Alia editio in F. Tocco, Fratris Ioannis Peéham, quon– dam archiepiscopi cantuariénsis, tractatus tres de paupertate, cum bibliographia, Aberdoniae 1910, 121-147. Cf. A. TEETAERT, OFM. Cap., Pecham, Jean, in Dict. théol. cath. ad v. 100-140. (29) S. TttOMAs, Summa theol. 1-11, q, 108, a. 2, 'ad 3; Il-11, q. 185, a. 6, ad 2, (30) !bid. II-11, q. 185, a. 6, ad 1; q. 188, a. 7 in corpore.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz