BCCCAP00000000000000000001327
El « tractatus de praeceptis » Quinta: quod postea concedant eis pannos probationis; Sexta: quod recipiantur ad obedientiam, etc. Sequitur de conditionibus (h) intrantium: 201 Prima et in ordine septima: quod credant et fideliter confiteantur et velint usque in finem firmiter observare fidem catholicam et omnia ec– clesiastica sacramenta; Octava: quod, si habent uxores (i), intrent monasterium vel ipse uxo– res licentiam dent viris et auctoritate diocesani episcopi votum continen– tie (j) emittant; Nona: quod uxores sint talis etatis quod non possit de eis oriri su– spicio; Decima: quod, si non potuerint pauperibus bona sua erogare, sufficit eis bona voluntas; Undecima: quod ingredientes libere faciant de rebus suis quicquid Dominus inspi-// [fol. 100v] raverit eis; Duodecima et est (k) secunda: quod uxores non habeant. [Epilogus] Illud autem Regule principium, ubi dicitur Regula et vita minorum fratrum hec (a) est, scilicet, Domini nostri I esu Christi sanctum evange– lium observare vivendo in obedientia, sine proprio et in castitate, non est preceptum nec aliquod de preceptis (b) septem differentiis mandatorum illo modo quo ibi traduntur; sed est sicut prologus Regule. Ut (c) sicut prologus virtualiter continet omnia et includit que in aliquo tractatu se– quenti sunt dicenda. Sic conformiter illud primum Regule, ad quod omnia que in Regula continentur reducuntur, omnia cont:inet et includit, quia tota ordinatio seu Regule professio ad nihil aliud tendere videtur nisi ad observantiam trium illorum consiliorum evangelicorum que in principio exprimuntur. Totam (d) ergo Regulam vovimus et promisimus servare: partim ad observantiam intellectivam; partim ad reverentiam regularis discipline. Duabus tamen (e) de causis Regula ad certa (f) puncta sine magnis glosis sic est reducta, ut studiosis et sollicitis ipsam servare hoc sit breve com– pendium ad retinendum in memoria, et negligentibus seu transgressoribus sit directorium seu potius repercussorium ad penitendum in conscientia. Explicit Tractatus de preceptis et aliis contentis in Regula ditionibus] condinationibus: Ench. 1, Ench. 2 (i) habent uxores] habeant mu– lieres: Fodéré (j) continentie] continentia: Ench. 1, Ench. 2 (k) est] deest: Ench. 1, Ench. 2. (a) hec] hoc: Ench. 1, Ench. 2 (b) preceptis[ deest: Ench. 1, Ench. 2 (e) Ut] Unde: Ench. 1, Ench. 2 (d) Totam] Tota: Ench. l, Ench. 2 (e) tamen] tantum: Fodéré (f) certa] cetera: Mon. 3.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz