BCCCAP00000000000000000001327

194 Elizondo [Prologus] Regula nostra (e), fratres charissimi, non videatur vobis confusa pro eo quod precepta et consilia et ea que sunt in ea hinc inde sunt (f) dispersa. Ideo, non abbreviando Regulam hanc sed mutando de loco ad locum illam, precepta ad precepta et consilia ad consilia et sic de aliis, totam ipsam Regulam ad faciliorem memoriam habendam ad certa puncta, quamvis difficiliter utiliter tamen (ut extimo), vobis redditurus. Certum est autem quod totam Regulam servare promit1Jimus (g). Utrum autem omnia et singula que sunt in Regula cadant sub precepto et sint obligatoria ad culpam mortalem, credendum est, secundum expositores nostros, quod non; sed solum illa sunt obligatoria que ponuntur in Regula preceptorie vel sunt equivalentia preceptis (h) vel vim precepti habentia, ut infra patebit. Si enim omnia caderent sub precepto, transgressio omnium et singulorum esset periculosa, clamnabilis et mortalis, et durum esset talem Regulam promittere et vovere, que (i) vix ab aliquo posset servari 50 • Sed tamen ipsam servamus, si secundum intentionem beati Francisci mandatoris et conditoris servamus, qui distinguit et certos modos posuit in Regula ipsam servandi. Ad quos modos omnia ista sunt reducibilia (j) que scripta sunt in eadem. [I] Nam in Regula nostra sunt (k) quedam vocantur pre– cepta sub nomine precepti eminentia (1). [11] Quedam que vocantur preceptis equipollentia. [III] Quedam que vocantur precepti vim habentia. [IV] Quedam que vocantur admonitiones que docent bonum facere (m). [V] Quedam que vocantur admonitiones que docent (n) malum fugere. [VI] Quedam que vocantur libertales Regule. título. (e) nostra] nonstra: Man. 1 (f) sunt] sint: Firm. 1, Firm. 2, Fodéré (g) promittimus[ promisimus: Spec., Firm. 1, Firm. 2, Fodéré (h) preceptis] ad praeceptum: Fodéré (i) que] quia: Fodéré (j) reducibilia] reductibilia: Fodéré (k) sunt] deest: Firm. 2 (1) eminentia] add. Quedam que vocantur precepti eminentia: Mon. 3 (m) bonum facere] deest: Fodéré (n) Quedam que vocantur admonitiones que docent] deest: Fodéré; Quedam exhortationes que docent: Mon. 2 (o) vocantur] vocatur: Spec. so Doctrina basada en la decretal Exiit qui seminat de Nicolás 111, artículo primero (ed. Seraphicae legislationis textus originales, Ad Claras Aquas 189'7, p. 186-190).

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz