BCCCAP00000000000000000001323
Constituciones capuchinas de 1896 57 Capitulum enim in labore revisionis perdurat usquedum Constitutiones a S. Sede approbatae fuerint. Qua de causa ergo, vel quonam de jure Generalis Minister debebat mittere suum schema vel illud a Delegatis redactum iis Patribus, qui absentes a Capitulo, nullo modo huic labori participarunt? Praeterea, dato sed non concesso, quod schema mitti debebat ad omnes Vocales in Catalogo inscriptos, tamquam absentes, haec omissio non afficeret majoritatem articulo praefato, imo et caeteris omnibus schematis articulis, adnexam, nam novem tantum erant Vocales absentes, in supposito ergo quod novem illi scripsissent Non placet, majoritas ad articulum trigesimum quartum manet octoginta quinque vocum. , Lecto Protocolo, illud omnes probarünt, quum quaestioni: utrum quis aliquid opponendum habeat, nullus fuit qui respondit. fr. Bernardus ab Andermatt M. Glis Cap. fr. Hilarius ab Antuerpia Seer. Sessio octava et ultima. Die 8 Junii 1897. In hac sessione unanimi voce redacti fuerunt articuli omnes Capitis Duodecimi. R.mus P. Procu– rator, qui, durante tempore plenariae sessionis Delegatorum cum R.mo P. Generali et Definitoribus, discussionibus, redactionibus articulorum, imo et scrutiniis, operam dedit sicut et caeteri omnes, insertionem petivit Notae sequentis huic Protocolo adnexae 11 • Pro redactione latinitati conformiore, ab Adm. R. P. Venantio a Lacusancto facta, delegati fuerunt Adm. RR. PP. Hippolytus, Praeses, Hilarius, Secretarius et Albertus, Custos Hollandiae. 11 Dice así: Nota Ad confusiones quascumque vitandas Declaro l. Quod, uti simplex huius Coetus membrum vobiscum egi, et uti testis super exhibita resultantia votorum Capitularium, et super simplici redactione Constititutionum [!] quam vobiscum probavi. 2. Meam sententiam jam expressam esse, quoad substantiam in notis meis Commissioni traditis. ldeoque perperam quis poterit in dictis et scriptis meis invenire contradictionem. 3. Quod, quaecumque a me prolata sunt voce vel scriptis circa Constitu– tionum revisionem, dicta vel scripta a me sunt ad majorem Dei gloriam, et ad comune bonum Ordinis, juxta veritatem et justitiam atque charitatem guas ex corde quesivi et quero. 4. Absit a me quaevis personalis quaestio vel intentus. Peto ut haec mea declaratio inseratur in actis. Die 8 Junii 1897 Fr. Jucundus a Montorio Capnus Accepimus ad inserendum in protocollo Fr Hippolytus pres. Fr Hilarius ab Antuerpia Seer.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz