BCCCAP00000000000000000001323

56 Elizondo Delegati non debebant Bullam Benedictinam in fine paginae indicare, ut monitos facerent Vocales de mutatione facta, nam talis indicatio non fuit petita a Capitulo vel a Commissione decisa, ubi mutationes vel dero– gationes obvenirent. Quid dixissent Vocales si legissent ad haec puncta: Attenti velint esse Vocales de mutatione in praesenti articulo facta. Talis monitio fuisset ridícula et injuriosa Vocalibus. Nam 2° Vocales jama longo tempore lamentabantur in omnibus Ordinis Provinciis de difficultatibus Ministrum Generalero ínter et Procuratorem. Hic R.mus P. Procurator quaestionem posuit et inserere fecit: Quis suscitavit has difficultates? Responsum fuit a R.mo P. Generali: Hanc quaestionem non pertinere ad Commissionem. Et claudatur. Tempore Capituli per allocutionem P. Generalis et per alios Vocales instructi fuerunt omnes. Ergo statim potuerunt videre mutationem intro– ductam. 3° Vocales debebant revisionem schematis facere cum textu anti– quo sive italico, sive latino, simul ac cum redactione schematis, et ad articulum praelaudatum cuicumque perlegenti statim patet quaenam mu– tatio ibi proposita est. Sufficit inspicere et conferre contextum. Etsi nota apposita fuisset in schemate quid legissent Vocales in Bulla? Quod petita fuit in absentia P. Generalis, uno tantum anno elapso post Capitulum, ubi Vocales definire debebant quaestionem de juribus P. Procuratoris. Quod illi qui bullam obtinuerunt, Vocales timebant, qua de causa bulla sine strepitu promulgata est. Unus Delegatorum, Adm. R. P. Cassianus a Sexten 10 , dixit Bullam Benedicti XIV a P. Procuratore illius temporis petitam fuisse subreptitie, utpote inscio Capitulo, Generali et citra illius voluntatem. Haec assertio non fuit probata a caeteris delegatis. Nonne adversarii hujus articuli potuissent nobis exprobare quod eo de fine illam notam posuimus ad obtinenda placet in majori adhuc nu– mero? Quid ergo remanet de accusatione subreptionis ignoranter vel scienter a delegatis in hoc articulo patrata? Unanimi ore ergo repellimus ut injuriosam pro delegatis et Vocalibus praedictam accusationem. De accusatione a R.mo P. Procuratore contra Generalero Ministrum facta pauca tantum notare volumus, quia ipse Procurator in fine sessionis coram omnibus humiliter veniam petivit hisce verbis: De injuria R.mo P. Generali si ignorantia vel falso supposito facta fuerit peto veniam. Minister Generalis ex intimo corde protestatus est contra allatam accusationem. Et revera, nam Vocales ultimi Capituli erant tantum et solí ibi praesentes. Absentes vero minime numerari possunt ínter Vocales. Jus revisendi Constitutiones admissum fuít a Capitulo pro illis Vocalibus, qui ibi tune aderant, licet pastea in propriis Provinciis non essent reelecti. 1 º Véase Lexicon capuccinum, col. 361s.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz