BCCCAP00000000000000000001323

Constituciones capuchinas de 1896 55 nec illud a Delegatis super notas Capitularium redactum, ad omnes vocales qui in Capitulo Generali absentes erant. Ad primum respondetur: Haec insertio petita non fuit et si fuisset proposita nullus inter delegatos sese opposuisset tali insertioni, e contrario opportuna praebuisset occasio scripto consignare ea quae praefatis observationibus responsa fuerunt. Nunc: Sequitur observatio scripto et oretenus a R.mo P. Paulo facta: Subreptitius est articulus Capitularibus propositus, licet forsan inconsulte ex parte proponentium, unde responsiones Capitularium quoad hanc rem mihi nullae videntur esse. Nam si Bulla Benedictina attributiones Procuratoris in absentia R.mi P. Generalis regulans, citata foret, Capitulares nullo modo non placet ponerent, nulla enim adest ratio ut Bulla abrogetur. Capitulares, nescientes Bullam, et quis eam scivit aut scit, nisi in Curia degentes?, non poterant juxta rei veritatem judicium efformare, ac ideo innocens deceptio, ut puta, ex utraque parte. Nihilominus, Commissio haud ignorare quieverat Bullam Benedictinam, cur igitur eam non citavit? Si scivit et non retulit in schemate, parcat mihi Commissio, male se gessit, sciri debebat Bullae notitiam essentialem fuisse Capitularibus ad prudens judicium proferendum. Quare igitur silentio commisio Bullam praeterivit? Forsan ad facilius placita Capitularium articulo ut ponitur, obtinenda? Sed tune deceptio foret, quae suspicio sit a me longe, honore, aestimatione summa membra omnia Commis– sionis prosequor. Oblivio sola fuit, non ambigo, causa tantae omissionis. Ad haec respondetur nomine Delegatorum paucis verbis. Imprimis R.mum P. Paulum monemus quod ipse in observationibus erravit scriben– do nullo modo non placet ponerent; scribere voluit nullo modo placet ponerent, ut ex contextu suo liquet. Nunc ad rem et respondetur: Nullum vitium subreptionis in praefato articulo suppor¡i potest. Etenim delegati apprime cognoscebant Bullam Benedicti XIV, quippe quae pluries ab ipsis perlecta, ante oculos omnium aperta manebat in mensa. Si citatio– nem vel monitum de hac Bulla in fine paginae hujus articuli non posue– runt, non est factum ignorantiae, deceptionis vel malae voluntatis, ut inde Vocales per subreptionem deciperentur. Nequidem ullus inter Delegatos cogitavit de medio nefando subreptionis adhibendo. Tale quid supponere est ergo ipsis injuriosum. Insuper non defuerunt inter delegatos qui minime approbarunt praefatum articulum et alios per majoritatem admis– sos; ipsi debebant protestari apud Superiores et Capitulares de vitio subreptionis. Quare protestationem non emiserunt, nisi quia vitium subreptionis nullo modo aderat.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz