BCCCAP00000000000000000001323
54 Elizondo causa statuenda est differentia, inter puncta, quae R.mo P. Procuratori placent et illa, quibus non favet? Nonne quotidie apud S. Sedem petitiones deponuntur, ut derogatio vel mutatio alicujus Decreti vel Bullae obti– neatur? Quod fecerunt Minister Generalis et Procurator absque interven– tione Capituli, potest facere Capitulum, quod supra Definitorium, Mini– strum Generalero et Procuratorem est. Ergo compositores schematis, proponendo mutationem Bullae Benedicti XIV supra relatae, a majoritate Capitularium probatam, nihil illicitum fecerunt et voces Capitularium manent in pleno vigore. In vanum et perperam objicitur a R.mo P. Procuratore Regula justis– sima, ut ipse laudat, sapienter a Delegatis statuta, scilicet: quod pluralitas vocum nihil valet contra puncta, quae a S. Sede rejecta vel imposita sunt. Delegati non ignorabant quod in schemate erant puncta quaedam pro– posita, hic et nunc decisis S. Sedis contraria et a quibus derogationem vel mutationem obtinere intenderunt sicut et majoritas Capitularium. Ergo statuendo hanc praelaudatam Regulam, intellexerunt tantummodo articulas a S. Sede recenter decisos vel statutos, et redacta fuit ea de causa, quod ínter vocales erant nonnulli qui noluerunt hisce recentioribus stare decretis vel declarationibus. Non ergo erat applicanda punctis a Delegatis insertis a quibus mutationem vel derogationem optabant per S. Sedem, sed iis tantum punctis quae in vigore remanere debebant. Con– trarium dicere vel asserere nihil aliud est, quam orones Delegati caecitatis, ignorantiae et distractionis nota inuri. Rae de causa Delegati omnes unanimi voce, contra praefata a R.mo P. Procuratore allegata, totis viribus protestantur. Lecto et discusso Protocolo, illud per secretum scrutinium appro– batum fuit per sexdecim voces contra unam vocem. Minister Generales [!] et Definitores (excepto R.mo P. Josepho Calasanctio) et delegati aderant omnes. In quorum fidem: fr. Bernardus ab Andermatt M. Glis Cap. fr. Hilarius ab Antuerpia Seer. Sessio 7, die 7 Junii. Praesentibus omnibus, excepto R.mo P. Josepho Calasanctio, praevia lectione et discussione, definitive redacti fuerunt articuli omnes Capitum Noni, Decimi et Undecimi, concordi voce. Initio hujus sessionis septimae R.mus P. Procurator: 1° conquestus est de omissione in Protocolo praecedenti quorumdam observationum a R.mo P. Paulo a Plebe factarum 9 , et 2º argumentum contra majoritatem articuli 34 Capitis VIII (ubi de locum tenente in absentia R.mi P. Gene– ralis) sumpsit ex ea quod Minister Generalis non misit schema primum, • Pablo de Pieve di Controne, definidor general y después obispo de Pesaro. Véase Lexicon capuccinum, col. 1671 (Tei Paulus).
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz