BCCCAP00000000000000000001323
Constituciones capuchinas de 1896 53 omnibus servanda 6 • Hac de causa ibi additum fuit verbum officii ínter verba !psi Superiores cujuscumque officii, gradus vel dignitatis etc. Cum ergo supradicta expunctio non est substantialis, utpote quae manet inclusa in articulo de vita communi, Reverendissi'mi Patres Minister Generalis cum Definitoribus et Delegati annuerunt per quatuordecim voces contra tres. Quoad articulum trigesimum quartum (de locum tenente in absentia Ministri Generalis, R.mus P. Jucundus a Montonio, Definitor et Procurator Generalis legit et inserandam [!] tradidit Notam: Mutetur art. 35 1 juxta Constitutionem Ben. XIV, Suprema Apost. a cujus tenore recedere non licet, quia inferiores nequeunt quidquatn statuere, nequidem facere propositionem contra Ieges a superioi:-e potestate conditas. Ideoque pleno jure omnia in contra emissa vota nullius valoris sunt. Quod quidem plane concordat cum justissima norma sapienter a Commissione statuta die 24 Novembris 1896, quae hujus est tenoris: Pluralitas votorum nihil valet contra puncta quae a S. Sede rejecta vel imposita sunt 8 • Ad harre notam R.mi P. Procuratoris Generalis opposita fuerunt sequentia nomine Delegatorum: Licet inferiores ex se, ut patet, nihil statuere possint contra Decretum Superioris, praesertim S. Sedis, attamen ipsis omnino licitum est, S. Sedem rogare, ut, justis de causis et conside– ratis circumstantiis, quae mutantur longo tempore, vel hic et nunc jam mutatae sunt, derogationem vel mutationem alicujus Decreti vel Bullae concedat, v. g. juxta votum a majoritate Capitularium expressum, qui, ubi agitur de Constitutionibus Ordinis, legitimi judices sunt. Ergo mu– tatio, contra tenorem Bullae Benedicti XIV Supremo [!] Apostolatus a schemate proposita et a majoritate Capitularium approbata, omnino licita est, utpote, quae non effectum sortiatur, nisi postquam a S. Sede admissa fuerit. Ita fecerunt pluries antecessores nostri praeteritis saeculis, imo et nostris temporibus fit, et quidem ipse R.mus P. Procurator fecit, absque ulla nota illiceitatis vel irreverentiae. Insuper in schemate novae Constitutionum editionis perplura sunt puncta, a majoritate Capitularium, imo a R.mo P. Procuratore approbata?, quae, pro nunc obstant Decretis S. Sedis, v. g. de sexennio pro Generalatu et Procuratoria, de privilegio perpetuo interveniendi Capitulis Generali– bus, etc. Utrum etiam illicitae sunt illae propositiones? Vel quanam de 6 Constitutiones - Redactio I, c. VI, n. 3, p. 41. Véase Constitutiones - Redac– tio II, c. VI, n. 3, p. 45. 7 En el margen se lee: « Nunc 34 ». Véanse las notas 3 y 4. 'Véanse Documentos, n. 21 (sesión cuarta) y nota 18 de la primera Parte de este trabajo.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz